HOMILIA VII.

Quod perversi difficile corrigantur, etc.


CAPUT 1

Perversi difficile corriguntur. Idcirco non possunt intelligere, quia perversi sunt, et ideo laborant et non sentiunt, et delectantur in afflictione sui (Job XXX), et putant bene sibi esse, dum male est. In tantum enim perversi sunt, ut judicium veritatis non sit in eis; putantes bonum esse quod malum est, et quod bonum est malum ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; existimantesque amarum dulce; et dulce amarum (Isa. V). Delicias enim esse computant sub sensibus; et idcirco amant dolores suos, et se voluntarios ingerunt ad occupationem pessimam et distenduntur in ea; quia dum caeca mente quod falso delectare videtur, appetunt, quod vere cruciat et affligit, non attendunt. Propterea ergo non vident vanitatem suam et afflictionem spiritus in omnibus quae fiunt sub sole; quia perversi sunt et difficile corriguntur. Et stultorum infinitus est numerus. Non solum enim aversi sunt, sed etiam perversi. Aversi a Deo; in semetipsis perversi. Et aversi non facile convertuntur, quia perversi difficile corriguntur. Nam si in semetipsis corrigerentur, per semetipsos converterentur. Quia si prius judicium veritatis in semetipsis reciperent, suo postmodum judicio vanitatem fugiendam et veritatem sequendam esse viderent. Nunc autem nec aversi lumen veritatis vident, nec perversi per lumen veritatis vident, et ideo difficile corriguntur, quia rectitudinem et veritatem nec absentem quaerere sciunt, nec praesentem approbare. Ideo perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Tam multi enim non essent si facile corrigi potuissent. Et in hoc manifeste ostenditur quam difficilis sit perversorum correctio quod infinita est stultorum multitudo Nunc ergo perversi et stultitam sunt ad correctionem perversitate difficiles, quam multitudine contra veritatem audaces; et ideo perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Vis, inquit, scire quam difficile perversi corrigantur? Cape me. Ego hodie tibi omnium exemplum fiam. Nam et ego aliquando perversus fui et non intellexi ipse perversitatem meam; sed putavi me rectum esse, et recte agere quando proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole; nec erat tunc aliqua consideratio veritatis in me, quae me corrigeret et cohiberet; ne excedere tentarem mensuram meam, neque appetere praesumerem quae non sunt data hominibus scire et investigare. Descendi ergo in occupationem pessimam quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea, et dispersi animum meum in omnia, et cogitatione coepi per cuncta discurrere, ut quaererem et investigarem de cunctis quae fiunt sub sole: at non valui. Et coepi laborare et taedio vehementer affligi; et vidi quod mens mea quocunque se vertebat, dolore et amaritudine et sollicitudine replebatur, et erat labor quaerendi immensus, et inventionis fructus exiguus. Fiebat ergo ut tandem aliquando poena ipsa et afflictio magna, prudentem me facerent. Et vidi cuncta quae sub sole fiunt et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. Cognovi ergo veritatem, et reprobavi vanitatem, quia sensi afflictionem. Et videbar jam in totum correctus de perversitate mea; sed erat adhuc aliud involumentum; et nescivi quod perversi difficile corriguntur. Eram jam tunc correctus, ut de vanitate veritatem cognoscerem, et non eram correctus adhuc ne de veritatis cognitione superbirem. Excussa jam fuerat una erroris palea et restabat adhuc alia magis tenax atque inhaerens palea elationis. Tam difficile enim perversi corriguntur, ut correctionem et purgationem aut non admittant omnino, aut ad perfectum non recipiant. Propterea ego jam corrigi coeperam; sed nondum adhuc perfecte correctus eram; et ideo cognovi laborem praesumptionis meae, sed inventionis meae usum non cognovi. Cognovi vanam esse afflictionem, non profutura saluti quaerere; sed nondum cognovi vanam esse elationem de inventis superbire.