CAPUT 3

Praecessi, ait, sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem. Paulatim pergitur in corruptionem, et mens prava excrescente tumore in deterius semper praecipitatur. Primum de se plusquam debuit, sensit; deinde usque ad aliorum contemptum venit. Praecessi sapientia omnes qui fuerant ante me in Hierusalem. Propterea ergo tumuisti et inflatus eras; quia praecessisti sapientia omnes qui fuerunt ante te in Hierusalem. Et quantum hoc fuit ut ideo cervicem erigeres; quia praecessisti sapientia omnes qui fuerunt ante te in Hierusalem? Ne mireris, inquit. Saepe superbia singularitate magis gaudet quam comparatione. Neque enim semper attendere curat elatio quales illi sint, quos in comparatione praecedit; quia hoc solum nonnunquam illi ad exaltationem abundat, quod inter omnes qui fuerunt ante eum in Hierusalem, nullum sibi aequalem agnoscit. Propter hoc igitur et ego videns quod praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem; et si paucos cernerem fuisse ante me in Hierusalem sapientes, vehementer tamen gloriatus sum illis me superiorem in sapientia considerans; quoniam licet nec plurimi, nec magni illi fuerunt ante me, quibus factus sum comparatione praecipuus: vidi tamen multos post me venire posse sapientes in Hierusalem quibus fierem exemplo sapientiae primus. Quod ergo me sapientia praetuli in comparatione praecedentium: ad hoc quoque spectabat quod gloriabar exemplo praecipuo in auctoritatem constitui futurorum, ut praecedentibus quidem summus, subsequentibus vero primus sapientiae auctor invenirer. Et ideo locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem.