|
Et mens mea contemplata est multa sapienter et didici. Ergo aliquantulum
jam correctus eras, quia non dixisti, mens mea contemplata est omnia
sapienter, sicut superius proposueras quaerere et investigare sapienter
de omnibus quae fiunt sub sole; sed moderatius aliquid intulisti,
dicens: Mens mea contemplata est multa sapienter, ut ostenderes te
eruditum occupatione pessima, et vidisse vanitatem et afflictionem
spiritus, ne amplius de universis praesumeres, sed tamen nondum plene
correctum ut de plurimis non superbires. Quaerendo igitur omnia
invenisti plurima, non omnia, et deficiendo ad omnia intellexisti non
debere hominem de omnibus praesumere; sed inveniendo plurima non
considerasti non debere hominem etiam de plurimis superbire. Ergo
secundum aliquid correctus fuisti, et secundum aliquid incorrectus, cum
dixisti: Mens mea contemplata est multa sapienter et didici; quia licet
multa fuerint ad pauca, et ipsa tamen pauca fuerunt ad omnia. Hoc vero
ad humilitatem magis spectabat, ut qui jam defectum tuum expertus fueras
erga omnia; inventa tua plurima non ad pauca aliorum plurima; sed pauca
potius vocares ad ea, quae non potuisti, omnia. Sed quia temeritas
curiositatis jam repressa erat per defectum et afflictionem sui in
investigatione omnium; sed tumor elationis creverat in contemplatione
plurimorum; ideo adhuc tumuisti et dixisti: Ecce magnus effectus sum, et
praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea
contemplata est multa sapienter et didici. Sed, quaeso te, si
praecessisti sapientia omnes qui fuerunt ante te in Hierusalem, a quo
didicisti ut diceres: Mens mea contemplata est multa sapienter et
didici? Si sapientior omnibus fuisti, a quo discere potuisti quod ipse
non noveris? An propterea etiam sapientior omnibus fuisti; quia ab
omnibus didicisti et omnium sapientia in te uno collecta est, ut inde
praecederes sapientia de universis singulos, quod dicens a singulis
doctores habuisti universos? An forte non ab hominibus didicisti; sed
experimenta rerum te docuerunt quae mens tua contemplata est sapienter,
ut inde contemplatio sapientiae rationi certior fieret quod hanc ipse
rerum effectus experienti manifeste comprobaret? Neque enim congruere
videtur typo tuo ut ab hominibus disceres, qui in tantum supra homines
aestimatione elevatus fueras, ut non solum multa sapienter, sed et
universa quae sub sole fiunt quaerere et investigare putares: ergo
contemplatus es et didicisti; quia cogitasti et probasti, quatenus eo
majorem vim atque potentiam intelligentiae tuae demonstrares quo cuncta
argumenta rationis tuae ad visibilia rerum experimenta evidentius
produceres. Et forsitan iste voluntarie in sapientia sua stultus factus
est, ut stultos sapientiam doceat. Non enim vias erroris sui tam
diligenter nobis exponeret nisi in eodem suo errore nostri eruditionem
cogitaret. Propterea ingeminat adhuc et commendat malam illam
diligentiam suam, atque eam de qua tumuit, sapientiam qualiter adeptus
sit, subjungit, dicens:
|
|