|
Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et
stultitiam. Quae verba sub eodem sensu duobus modis superioribus
conjungi possunt; quia enim primum hanc elationem ostensurus, sic
coeperat. Locutus sum in corde meo; ac deinde quid locutus sit
subjungit. Ecce magnus effectus sum, et praecessi sapientia omnes, qui
fuerunt ante me in Hierusalem; et mens mea contemplata est multa
sapienter et didici; et postea id quod modo proposuimus intulit. Dedique
cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, errores et stultitiam.
Potest haec tota series sub una continuatione comprehendi, ut totum hoc
in corde suo dixisse intelligatur scilicet quod magnus effectus sit; et
quod omnes qui ante eum fuerunt in Hierusalem sapientia praecesserit; et
quod mens ejus multa sapienter contemplata sit multaque didicerit; et
quod cor suum dederit ut sciret prudentiam atque doctrinam, erroresque
et stultitiam; et quod post haec omnia cum ita locutus esset in corde
suo, et se extulisset de investigatione et consideratione tantarum
rerum; tandem resipiscens agnoverit hanc quoque gloriationem vanam, et
propter hoc subjungat:
|
|