CAPUT 6

Et agnovi quod in his esset quoque vanitas et afflictio spiritus: eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem. Si quis autem distinguere velit sententiam, et hoc quod postremo intulimus seorsum a supradictis partiri, potest sic a praecedentibus inferre, ut quasi ea quae supra dicta sunt, omnia locutus sit in corde suo, scilicet quod magnus effectus est, quod praecessit sapientia omnes qui fuerunt ante eum in Hierusalem, quod mens sua contemplata est multa sapienter et didicit; et cum haec omnia dixisset in corde suo, deinde altiora adhuc investiganda testatur; ac si diceret: Haec omnia quae supra dicta sunt locutus sum in corde meo, et cum haec universa locutus essem in corde meo, tunc demum ex praecedenti contemplatione fiduciam sumens dedi cor meum, ut adhuc altiora quaererem, et profundiora investigarem; ut scilicet scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam. Quod autem dicit dedisse se cor suum sic intelligendum est, quod liberum illud fecit et expeditum ut non per illa aut illa divideretur, sed totum propositae considerationi intenderet. In quo verbo etiam typum superbiae et tumorem elationis exprimit: quod cor suum contemplationi sapientiae dedisse se dicit; quasi illi possibilitas inveniendi verum protinus subesset, si tantum voluntas quaerendi non deesset. Ad quid autem dederit cor suum, exponit dicens: Ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam. Superius multa se sapienter contemplatum fuisse et didicisse testatus est; nunc autem post haec omnia investigare disponit, ut sciat prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam. Unde patet quod superiora ad rerum naturam referenda sunt; haec vero quae subjungit ad mores hominum, praepostero quidem ordine usus; quia prius vita propria corrigenda erat per circumspectionem morum; ac deinde caeteris quae extra propriam naturam fuerunt, studium adhibendum, ut primum interiores cordis oculi mundarentur a vitiis, et postea aperirentur in contemplatione veritatis. Sed elatio quae foris magna apparere voluit, primum exteriora quaesivit, ut prius per exteriorem scientiam viam jactantiae aperiret, deinde etiam interiora sua scrutando ad ostentationem foras projiceret. Unde recte cum dixisset prudentiam se quaesisse, pariter adjunxit etiam doctrinam; quia mens gloriae et ostentationis cupida, nequaquam prudentiam circumspectionis ad bene vivendum, sed ad docendum habere voluit; et ideo scientiam prudentiae sine scientia doctrinae inutilem, sibi et infructuosam fore reputavit. Quod autem etiam errores et stultitiam scire se voluisse fatetur: nequaquam ad hoc mala cognoscere voluit, ut cognita vitaret; sed ut et se de malorum cognitione extolleret, et alios de opere damnaret. Error vero est cum per ignorantiam malum committitur, stultitia autem cum malum cognitum non vitatur. Ergo et bona pariter et mala scire voluit, et cum scientia utrorumque doctrinam simul concupivit, ut totum quod mens per scientiam comprehenderet, per doctrinam ad ostentationem manifestare valeret. Sed perversus animus ubique nequitiae suae poenam inveniens, totum quod inordinate propter elationem appetiit, propter laborem et afflictionem spiritus refugit. Nam quia hunc pariter, et curiositas ad inquisitionem impellebat, et superbia ad ostentationem; dignum erat ut et tumidum labor premeret, et curiosum occupatio dissiparet, quatenus in poena saltem vitium suum agnosceret, eumque etsi non amor virtutis, vel dolor afflictionis ad mensuram cohiberet. Propterea superius curiosus occupationem invenit; hic vero elatus laborem et afflictionem; quoniam dum mala et bona non ad aedificationem, sed ad elationem scire quaerit: ipsa ei cognitio testimonium fit pravitatis suae, ut ipsa iniquum per conscientiam arguat, quam elatus ad ostentationem quaerebat. Inde enim semetipsum despicere cogitur, unde in oculis aliorum magnus fieri conatur; quia dum amplius scire quaerit quod de veritate aliis insinuet, magis in semetipso videt de pravitate quod damnet. Hinc ergo sibi ipsi animus indignatur et rixam quamdam ac luctam sumit contra se, quia turpitudinem vitiorum quam superbia despicit, pravitas defendit. In hac ergo hujusmodi conflictatione grandis superbiae labor nascitur et indignatio; quia, dum subjacere vitiis dedignatur, atque ea a se propellere nititur, ne perficere valeat quod vult, pravis suis desideriis superatur. Inde ergo jam ipsam etiam cognitionem veritatis abominari incipit, ut quia id quod in semetipsa odit, propter infirmitatem, non potest tollere, possit saltem per ignorantiam non videre. Propterea cum dixisset in sua scientia laborem et afflictionem invenisse, atque eadem afflictio et labor unde esset, exposuisset, dicens: Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit scientiam, addit et laborem, protinus qualiter per eamdem afflictionem spiritus et laborem et indignationem attritus et accidiatus ipsam scientiam superaverit; et animum suum ab inquisitione sapientiae ubi affligebatur ad delicias et voluptatem converterit, subjungit, dicens: