HOMILIA VIII.

Quod homo a veritate aufugit: ut Adam in
paradiso fugit, et abscondit se.


CAPUT 1

(ECCLES. II.) Dixi ego in corde meo: Vadam et affluam deliciis et fruar bonis. Ecce qualiter desperata mens totam se in voluptatem projicit, et carnis blandimenta jam solum bona vocat, quia in eis laborem et afflictionem non invenit, quasi malam reputans inquisitionem veritatis; in qua prius plus justo per curiositatem se distendens laboravit. Sed haec rursum existimatio, quia manifestam stultitiam praefert, citius deprehenditur; quia carnis voluptas quae appetenti dulcis visa est, statim ab experto reprobatur. Unde continuo infert, dicens: