CAPUT 2

Et vidi quod hoc quoque esset vanitas. Risum reputavi errorem et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Quanta autem vanitas in deliciis carnis sit, me supra dixisse memini. Unde reliqua quae sequuntur consideranda nobis sunt, quia et ipsa licet plana per se videantur, habent tamen fortasse aliquid quod diligens investigatio adjicere possit. Ait ergo: Risum reputavi errorem et gaudio dixi: Frustra deciperis? Cunctis liquet quod per risum quodammodo concepta laetitia foras trahitur, et quod de gaudio intus latuit, ruptis velut modestiae claustris, quadam levitate et incontinentia lubricae mentis propalatur. Et idcirco recte risus error dicitur; quia cum mens gaudium suum per ineptam laetitiam foras fundit, quasi ad sinistram pergens rectum iter, quo in Deum gaudendo pergere debuerat, derelinquit. Sed sciendum est quod spiritale gaudium nequaquam animum ad risum dissolvit; sed ea tantum laetitia quae a carnis blandimento concipitur etiam per carnis motum facile aperitur. Nam quia primum ad animum ingrediendo inordinatum gaudium claustra continentiae rupit: eadem postmodum via qua illapsum est, cum introrsum excrescere coeperit, sine modestia facile erumpit. Lubrica enim mens semen perversum, quod primum sine modestia concipit, quasi parturiens postmodum sine pudicitia, effundit; nec se continere potest, quin excrescentem intus laetitiam ejiciat, cujus integritatis claustra rupta sunt, quando eam concipiebat. Primum ergo decipitur, quando blandientis mundi illecebras intro ad gaudium suscipit; postea errat, quando conceptum introrsum gaudium ad lasciviam mundi per risum foras effundit. Notandum quod gaudium tantum arguitur, risus vero omnino reprobatur; quia risus omnimodo malus est: gaudium non semper malum est, nisi quando de malo est; et idcirco illum reprobat, hoc castigat, quatenus et id quod prorsus malum est caveatur, et id quod bonum esse potest corrigatur. Propterea, inquit: Risum reputavi errorem et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Decipitur ergo, cum delectatur in rebus noxiis; et bene sibi esse putat, cum male est. Decipitur etiam cum praesentium occupatione delectationum involvitur, et ne futura mala considerare valeat, praepeditur.