CAPUT 3

Sed quare frustra? Frustra decipitur, quia ipse mundi delectationes a consideratione futurorum malorum cor avertere possunt; sed a pressura supervenientium liberare non possunt. Frustra etiam decipitur, quia fallacis boni gaudia in quibus exsultat, tantis amaritudinibus admista sunt ut jure displicere debeant, etiamsi debeant permanere. Frustra ergo utrobique decipitur; videlicet et cum malum non videt quod patitur, et cum non praevidet malum quod patietur; quoniam et ratio manifesta est, quae illud bene consideranti judicare valeat; et experientia praesens, quae hoc patienti ostendat. Propterea infert et dicit: