|
Cogitavi ergo in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum
transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid
esset utile filiis hominum: quo facto opus est sub sole numero dierum
vitae suae. O cor humanum, ubi es? quomodo huc venisti, ut hoc nescias
quid utile sit filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum
vitae suae? Ubi es ut hoc ignores? Ubi es Adam, ubi es? Audivi, inquit,
vocem tuam et abscondi me (Gen. III). O abscondite, cui abscondisti te?
O abscondite, ubi es? Quam longe es, et quam prope es? Quam longe es ab
illo, et quam prope es illi? Propterea ubi es? Ecce quaerit te Deus tuus
et clamat: Ubi es? Tu te avertis ut lateas; et claudis oculos ne videas.
Ille autem non videntem videns, et ideo non videntem; quia non videri
cupientem: propter tuum affectum, non propter suum defectum clamat et
dicit: Adam ubi es? Quaerit ergo te ut tu ipsum invenias, et quaerit te
ut et tu ipsum quaeras et dicas: Domine, ubi es? Tu vero quid facis? Nam
ipse si perdidit, tamen quaerit; si perdidit, non totum perdidit, quia
videt quod perdidit: et ideo quaerit quod perdidit, quia videt quod
perdidit. Non enim quaereret nisi videret. Tu autem quid? Adam ubi es?
Tu perdidisti et totum; perdidisti, quia et perdidisti ne habeas, et
videre desisti ne requiras. Nam si vides quod non habeas, intelligis
quid requiras. Nunc autem longe es et exsulas a veritate, ut non possis
videre unde veneris et quo tibi redeundum sit. Propterea quaeris quid
quaerere debeas; quia quid amiseris, ignoras. Quaeris quid utile sit
filiis hominum: quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae!
Oh! quam scire hoc debuisti! sed nunc absconditus es a veritate, latens
sub umbra ignorantiae tuae; quia recessisti longe et noluisti cum illa
esse, sine qua esse non potes. Nam, quia sine illa esse non potes, ideo
quaeris; et quia aversus es et absconditus, propterea nescis quid
quaerere debeas, cum tamen in hoc abscondi ab ea omnino non potuisti, ut
non intelligas quaerendum tibi esse cum videas et hoc deesse tibi quod
quaeras. Intellige ergo te vel in hoc prorsus non esse absconditum; quia
illa fugientem sequitur atque averso se ingerit, ac quaerendam docet cui
se videndam non praebet. Quamvis et hoc ipsum extra veritatem non videas
quod tibi quaerendum esse vides, quod deesse vides, licet hoc quid sit,
non videas. Ergo in veritate vides quaerendum tibi esse quod veritatem
esse non vides. Quare hoc? quia absconditus es. Nam si absconditus non
esses, nihil praeter veritatem quaerendum esse videres; et ipsam
veritatem non quaereres, sed haberes. Nunc absconditus es, et non vides;
et tamen derelictus non es, quia quaerere admoneris quod non vides. Ideo
dicitur tibi: Adam, ubi es? ut ad veritatem redeas, et invenias
veritatem. Noluisti stare in veritate; modo redi ad veritatem, quia
stare non potes extra veritatem. Vagus, et profugus, et instabilis eris
omnibus diebus quibus cum ipsa et in ipsa non fueris, nec inveniet cor
tuum ubi requiescat, si in ipsa stare noluerit; quia nec stabit extra
ipsam ut quaerat, nec inveniet praeter ipsam ut requiescat. Sursum,
deorsum, longe et prope, quovis pergat: non inveniet requiem, donec
illam inveniet. Quid tumultuaris, infelix? Rides, ploras, foveris,
affligeris: quid ad sapientiam? Nam quia in lascivia et voluptate
stultus fuisti, in afflictione miser eris. Quid amplius tibi conferre
poterunt? Vanitas vanitatum: vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccle.
I). Sed nondum ista cognoveras. Propterea sensu tuo et sapientia tua,
quae apud ipsam stultitia est, inflatus magis quam solidus, obniti
conabaris, et existimasti te aliquid facturum cum nihil esses. Tentasti
omnia, et ubique defecisti. Mollia et dura, laevia et aspera, prospera
et adversa; extra veritatem corrumpere possunt, emendare non possunt.
Ergo fluctuas et jactaris; cadis et ruis, et impelleris; appetis nec
consequeris. Palpando et non videndo frustra ex adverso incedis,
quaerens veritatem ubi non est. Et tu ubi es? Illa intus est, et tu
foris es; et ideo clamat tibi, et dicit: Adam ubi es? Quaeris ut tuam
ignorantiam arguat; ambulat ut instabilitatem tuam ostendat. Cum
deambularet Dominus in paradiso ad horam post meridiem vocavit et dixit:
Adam, ubi es? (Gen. III.) Non ambulavit, sed deambulavit. Quid est
deambulavit? Huc et illuc quasi errabundus et vagus in directum non
vadens; sed pergens quocunque, hoc est, deambulavit. Et quare ita
deambulare voluit? Ut talem se ostenderet foris, qualis intus (esse
coeperat). Jam enim mota erat veritas, et fluctuabat, ut recederet a
corde peccatoris. Imo veritas stabat, et peccatrix conscientia
fluctuabat; et ideo veritas foris deambulabat, quia intus peccator a
veritate fluctuabat. Deambulabat tamen et non discedebat, neque abiit
indirectum elongans quasi irrevocabilis, nec reversura amplius; sed
prope gyrans et juxta deambulans, abiit et non abiit, modo vadens et
modo rediens, et magno quodam incerto aestuans: quasi nolens sedem suam
deserere nec valens pollutam mansionem sustinere. Quid facis Adam? quare
siles? Voca discedentem, sequere fugientem; quoniam adhuc prope est et
exspectat si forte revocetur, et ideo moram facit et blande minatur
abscessum; laesam se dolens et violenter ejectam; ac redire velle
indicat, si fors invitetur ut veniat. Idcirco non cito abiisse, sed
praestolari adhuc: ituram tamen, et jam, quia non est qui revocet,
ituram, et ecce ambulare ut abeat; quoniam nemo est dilectionis memor,
qui charitatis recordetur, cui cordi sit societatis affectus. O infelix
Adam, ubi est recordatio tua? Ubi fixisti animam tuam ut haec sustineas?
Dure, indurate, et obdurate, non te emollire potuit tanta benignitas,
tanta flamma, tam ingens ardor dilectionis, ut liquefieres et curreres
post eam? Tu vero quid facis? Audivi, inquit, vocem tuam et abscondi me.
Quare? Eo quod nudus essem (ibid.). Ergo fugis veritatem, quia amas
pravitatem. Ipsa autem quid facit? Sequitur fugientem quae deseruit
discedentem. Quae aversa est iniqua facientem, revocat in iniquitate
persistentem. Adam ubi es? Ego, inquit, scio ubi es; tu nescis. Ideo ubi
es? Attende ubi es ut corrigas quod factus es, et redeas ad eum a quo
factus es. Adam ubi es? Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me. O
abscondite et non abscondite, non videns et vise, cui abscondisti te?
Audivi vocem, et faciem non vidisti. Quare? quia absconditus. Hoc enim
lucratus es abscondendo te, ut non videres a quo videbaris. Quem quidem
fugere potuisti, sed effugere non potuisti; quia eum nec absconditus
latuisti. Propterea quaesitus inventus es, quia latens absconditus non
es. Tu vero malitia tua iterum fugis, et iterum fugis, et inveniris et
fugis; et semper fugis, et non effugis. Habitus fugis; quaesitus fugis,
requisitus inficiaris. Propterea quaesitus inveniris, inficiatus
convinceris, convictus condemnaris. Videamus ergo nunc ne forte sine
causa tantum excessum fecerimus. Videamus nostrum Adam antiquum illum,
et novum adhuc iterata malitia. Videamus eum vetera adhuc studia
renovantem, et transfugam veritatis umbram, ac latebras et tegmina
foliorum requirentem, undique convinci, nunquam velle reprehendi. Non
posse latere, et semper fugere. Videamus ergo quid facit. Quid enim
facit? Vidit cibum, et contemplatus est; quoniam delectabilis est visu,
et suavis ad vescendum (ibid.); et aperuit fauces, et ait: Vadam, et
affluam deliciis, et fruar bonis. Et ecce post tergum ejus sapientia et
veritas clamavit et dixit: Adam, ubi es? Ille vero audiens vocem ejus,
et convictus a veritate intus clamante, negare non potuit veritatem, et
ait: Audivi, Domine, vocem tuam; et vidi vere quod hoc esset vanitas, et
ideo risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?
Ecce hominem audientem veritatem, et confitentem veritatem. Quis putatis
iste est? Magnus videtur omnino, et appropinquans veritati, qui sic
profitetur veritatem. Vere magnus, si non absconditus. Audit enim, et
non videt veritatem; quia ipse per concupiscentiam foris est: veritas
autem per sapientiam intus. Et vult eum lucrari veritas, et revocat ad
se, et iterum itaque iterum de intus clamat, et dicit: Adam ubi es? Ille
vero proditum se sentiens et convictum, uno aditu obstruso, alias fugae
latebras quaerit; et coercitus a voluptate ad avaritiam se effundit
Etenim prius fructum ad esum expetit, nunc folia ad umbram quaerit; et
tanto profundius se a luce veritatis abscondit, quanto nequius sub
studio parcimoniae vitium ambitionis tegit. Propterea infert, et dicit:
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam. Quare? Ut animum
meum, inquit, transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam. Bene
hoc fecisti. Nemo enim potest duobus dominis servire (Matth. VI).
Idcirco bene fecisti, ut praecideres a te nebulosam et tenebrantem
conscientiam, delectationem carnis, quatenus invenire posses luminosam,
et nihil impuritatis habentem delectationem veritatis. Bene in hoc
fecisti, quod abstrahere proposuisti a vino carnem tuam, ut melius
inebriares sapientia animam tuam, et eam ad semetipsam introrsum
colligeres: ubi sapientia lucet, ubi veritas cognoscitur, et prudentia
invenitur. Nam, et hoc ipsum erat devitare stultitiam, non se ad inania,
et vana appetenda effundere; sed totam animi intentionem omnesque cordis
conatus sub rationis moderamine cohibendo veritati conformare. Hoc ergo
bene fecisti. Sed usquequo? Donec, inquit, viderem, quid esset utile
filiis hominum: quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae.
Vide ergo ut perseveres, ut in veritate quaeras et ut perseveranter
quaeras; quia non invenitur veritas nisi ab iis qui eam in veritate
quaerunt. Qui sunt qui eam in veritate quaerunt? Qui toto corde ad eam
accedunt. Qui non dimidii veniunt, et dimidii recedunt; sed toti
veniunt, et ex toto veniunt: hi veritatem in veritate quaerunt. Qui
autem cor suum alibi colligunt, et alibi dispergunt: isti non toti
accedunt, nec ex toto accedunt, et ideo veritatem non inveniunt; quia id
quod de veritate alibi lucrati videbantur, alibi perdunt. Qui congregant
mercedes, et mittunt eas in sacculum pertusum (Agg. I). Si parcimonia
colligit, et avaritia dispergit, quid prodest? Quid confert si gulam
stringens per continentiam voluptatis collegisti, et oculos aperiens per
ambitionem dispersisti? Attendis quod intrasti; sed quod exivisti, non
attendis. Si intras et exis, foris es; quemadmodum si exis et intras,
intus es. Si autem foris es, ubicunque es cum veritate non es; quia
veritas intus est. Et quid interest ubi sis, si ibi non es ubi veritas
est? Undecunque venias et quacunque ingrediaris, si intus es bene es;
quia cum veritate es. Et quocunque pergas, quacunque egrediaris, si
foris es, male es; quia cum veritate non es. Si ergo in veritate
quaeris, totus quaere, totus accede, totus intra; quia veritas intus
est. Quare tam diu quaeris, et non invenis quod quaeris? Quia male
quaeris, quia ibi quaeris ubi non est quod quaeris. Tu enim foris
quaeris, et quod quaeris intus est. Ideo male quaeris, et ideo invenire
non potes quod quaeris, et propterea non ibi requiem invenire poteris,
ubi es? quia veritas ibi non est ubi es. Ubi es? Sub umbra, sub foliis;
quia fructum perdidisti, et ideo species fallit te et veritas non est in
te. Quocunque perrexerit, fraudaberis: umbra totum est quod vides, et
veritas latet. Quae est umbra? Species rerum visibilium umbra est, et tu
animam tuam in eas effudisti, et abscondisti te sub foliis ut lateres.
Et quomodo lucem quaeris tenebras intrans: in fructu vanitatem
conspexisti, et in foliis veritatem esse putas? Si terrena omnia ad
fruendum vana sunt: quomodo ad videndum multo magis vana non sunt? Si
enim fruentibus verum bonum non conferunt, possidentibus nec fruentibus
conferre quid possunt? Quare ergo post bonum propositum continentiae, et
quaerendae sapientiae studium, tam cito iterum ad occupationem vanam
converteris? Quare? nisi quia mens tua foras ejecta est, et vaga ac
profuga effecta super terram. Ideoque stare non potest, quia in veritate
fixa non est. Idcirco, inquis, Magnificavi opera mea, etc.
|
|