|
Magnificavi opera mea. Quae opera? Aedificavi mihi domos, plantavi
vineas, feci hortos, et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus,
et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum
germinantium. Hoc est quod dixi. Extra quaeris quod intus perdidisti.
Magnificas opera tua, quia in temetipso minoratus es. Aedificas domos,
quia projectus es de habitaculo conscientiae tuae. Plantas vineas et
facis hortos, quia germina sapientiae in corde tuo aruerunt. Exstruis
piscinas, qui fontem vitae intus salientis non habes. Silvam irrigas
lignorum germinantium, quia umbram quaeris luce veritatis amissa. Quid
tibi cum istis delectationibus infelix, et bonorum tuorum oblite? Ubi
est nunc quod paulo ante proposuisti a vino abstrahere carnem tuam: qui
modo omni lascivia et vanitate inebrias animam tuam? Nunquid ita
quaeritur sapientia? Exisse illic videbaris, quomodo tam cito reversus
es? Quomodo? nisi quia in circuitu ambulasti, et involuta fuit semita
tua, et reduxit te parcimonia ubi gula prostraverat. Ecce iterum in
voluptatem corruisti, et captivus factus es vanitatis. Quomodo huc
venisti, nisi quia audisti vocem ejus et abscondisti te? Haec est enim
umbra vanitatis sub qua lates, ne videas veritatem. Quomodo ergo huc
venisti? Nonne debueras quaerere sapientiam? Sed mens tua longe exsulans
a veritate et viam veritatis ignorans, unde ab uno se vitio voluptatis
per continentiam gulae cohibuit: inde licentius in omnem se lasciviam et
superstitionem per concupiscentiam oculorum effudit; et eo nequius nunc
in toto corrumpitur, quo magis in parte quantulacunque correcta
videbatur. Prius enim corrumpebaris et humiliabaris; quoniam vidisti et
intellexisti quod patiebaris, nunc sub specie virtutum, vitiorum praeda
factus es. Intra avaritia sub obtentu parcimoniae, et dum persuadet
animo in rebus habitis temperantiam non deserere, facit non profutura
servare. Inde multiplicatis divitiis superbia sequitur, dum id quod per
ambitionem quaesitum est, ad elationem possidetur. Inde omnia haec
portenta vanitatis orta sunt, quod mens stulta in rerum experimentis
verum bonum extra existimat inveniendum, non quasi per ea quae foris
sunt, verum bonum intus quaerendum sit, sed quasi in eis consistat.
Idcirco sine modestia audacter per omnia se diffundit; et quae in
abstinentia carnis afflictionem invenerat, alio aditu reperto per
concupiscentiam oculorum, carnalem affectum multiplicius pascit. Neque
enim lascivientis sufficit, ut in rebus quae ad humanam servitutem
factae sunt, et jucunditatem delectetur, nisi etiam superbia
aequalitatem conditionis transgrediens, hominibus dominetur. Hoc est
enim quod post caeteras et inter caeteras superstitiones suas adjungit,
dicens.
|
|