CAPUT 4

Feci cantores mihi et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urcelos [urceos] in ministerio ad vina fundenda: et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum. Grandis fiducia. Ideo secure peccasti. Ideo confidenter effudisti cor tuum in delicias voluptatis, et super illecebras pulchritudinum et jucunditatum vanitatis. Quare? quia sapientia perseveraverat tecum. Quare enim tu intus positam quaereres; si ipsa foris vagum non reliquit? Quae tamen est ista sapientia quae ita discursus amat, et secretum fastidit? Vide ne forte similitudo fallat te, et non sit sapientia quod sapientia esse videtur. Cave ne in umbra filiorum decipiaris, ubi latuit pater tuus qui veritatem videre non potuit. Umbra enim obscurum facit; et si requiem habere videtur, lumen non habet. Cave ergo ne et tu dum sub umbra, foliorum requiem quaeris, incipias pati caliginem. Nec possis in umbra positus clare discernere; quia imago quae apparet umbra, sola est, non veritas. Hanc ergo umbram foliorum suspectam habe, ne decipiaris. Quae sunt folia? Species rerum visibilium folia sunt; quae modo quidem pulchra et virentia apparent, sed cadent subito cum turbo exierit. Quae sunt folia? Domus, vineae, horti, piscinae, sylva lignorum germinantium, familiae, possessiones, aurum, argentum, substantiae regum et provinciarum; lyrae, citharae, tibiae, organa, scyphi, et urcei, et vasa pretiosa divitiae et pompae, et gloria: omnia haec folia sunt. Quare folia? Quia vana, quia caduca, quia transitoria: ideo folia. Virent quidem modico tempore, sed cito arescunt et cadunt. Sed tamen dum stant, umbram faciunt et habent refrigerium suum; sed est obscura umbra et inimica lumini. Carni quidem ad tempus refrigerium praestare videtur, sed oculos caligare facit. Idcirco suspectam habere debemus umbram, nec facile credere iis quae videntur in umbra. Fallunt enim oculos imagines; quia et ipsa umbra imago est, non veritas. Ideo dixi ut suspectam habeas umbram, qui te sub foliis positum confiteris. Sub foliis es, in umbra es, et sapientiam juxta te vides. Vide diligenter ne forte non sit sapientia, sed aliud aliquid latens sub specie illius. Quae est enim sapientia in umbra foliorum? Nam umbra foliorum delectatio est, et jucunditas in specie et pulchritudine rerum transitoriarum. Et habet ista sapientiam suam. Sic enim homines vocant sapientiam qua ista requies, et tranquillitas ista carnis callide et astute quaeritur, et prudenter conservatur. Et ista est sapientia, qua filii hujus saeculi et filii tenebrarum prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua (Luc. XVI), quae perseverat cum iis qui jacent in umbra foliorum; et lumen verae sapientiae, apud quam stultitia est sapientia ista, videre non possunt. Quia enim ad sola commoda carnis respiciunt, detrimenta animae non attendunt, et quia cauti esse volunt ubi timendum non est; stulti, et imprudentes fiunt tibi, ubi periculum grave est et intolerabile detrimentum. Nam quae est sapientia, carnem fovere et animam negligere? Quae est sapientia id quidem, quod modico tempore molestum est carni, tota intentione fugere; et id quod animae semper exitiale esse constat, non cavere? Haec est sapientia de qua iste gloriatur sub umbra foliorum jacens. O folia, et umbra qualis est fructus vester? vide Adam qualia sunt folia tua, et qualis est fructus tuus? Abscondisti te, et folia tua umbraculum praebuerunt ut tectus non videres veritatem. Manducasti, et fructus tuus cibum praestitit, ut corruptus edulio perderes immortalitatem. Recognosce, miser; recognosce malum tuum; recognosce miseriam tuam; recognosce ubi es et qualis factus es. Convertere de umbra ad claritatem luminis, ut non solum verba audias, sed etiam faciem videas veritatis.