|
Desiderius proprium nomen est: hinc Desiderii mei, subauditur amici;
desideratas accepi epistolas. Quid cum Daniele sortitus est nomen,
quoniam ipse Daniel vir desideriorum vocatus est ab angelo; sicut iste
nunc Desiderius appellatur. Quod vocabulum praesagio quodam futurorum
impositum dicitur, ut in eo quod Desiderius vocatus est, desiderabilem
futurum, vel desiderabilia postulaturum significaretur. Pentateuchon
graecum nomen est, quod in latinam linguam translatum quinque voluminum
interpretatur. [p][eac][n][t][e] pente enim graece, latine sonat quinque
[t][e][uti][kh][o][sf], teuchos, volumen. Hinc Pentateuchon opus quinque
voluminum sive librorum. Significat autem quinque libros legis editos a
Moyse. Suggillationem, detractionem sive oppressionem quidam
interpretantur, quasi subgulationem a sub et gula: sicut suffocatio
quasi subfaucatio a sub et fauce dicitur. Ita ingenium quasi vinum
probantes, quo superveniente novo vetus acescit; cum eisdem similitudo
non sit: quia ex sensu praesentium sapientis antiquorum dulcior apparet
vili portione. Judicio meo exiguum est et contemptibile quidquid facere
possum in domo Domini. Editioni antiquae, id est translationi
Septuaginta, quae antiquior caeteris: translationem Theodotionis:
adjiciens illi ex translatione Theodotionis, quia minus ante habuerat.
Deinde appositis duabus notis, id est, asterisco et obelo, omne opus, id
est, totam seriem ejusdem antiquae editionis distinxit. Asteriscum
namque quod interpretatur stellula, iis locis apposuit ubi adjectione
facta, quae minus ante fuerunt, supplendo dilucidaverat. Obelum vero,
quod verum dicitur, quia ea quibus apponitur quasi confodienda et
perimenda significat, adjunxit iis, quae eadem editio antiqua superflua
continebat . Quod vero supradictae editioni Septuaginta multa desint
quae in Hebraica veritate reperiuntur, ex iis ostenditur quae
Evangelistarum et Apostolorum auctoritas promulgavit; in quibus multa de
Veteri Testamento legimus, quae in nostris codicibus secundum
septuaginta interpretes non habentur: ut est illud: Ex Aegypto vocavi
filium meum, et caetera in littera quae sequuntur; quae omnia proprium
syntagma, id est, compositionem requirunt. Ne forte quis dicat, hoc in
Hebraica veritate secundum sensum, et non ad verbum contineri; ideo
dicit, proprium syntagma desiderant, ut suorum verborum forma et
compositione exprimantur Quia igitur in Septuaginta non inveniuntur, ad
Hebraicam veritatem curramus, ubi inveniuntur. Quod, id est defectum
nunc esse in Septuaginta translatione, multi ignorantes, apocryphorum
scilicet librorum deliramenta sectantur, in quibus nec auctoritas nec
veritas est. Et iberas naenias, id est eorundem dicta, iberis naeniis,
id est Hispanicis fabulis comparanda; praeferunt libris authenticis, id
est, hebraicis, in quibus et auctoritas et veritas prima est. Si autem
quaeritur qua de causa sic erraverint Septuaginta: causas, inquit,
erroris non est meum exponere; tamen Judaei in excusationem eorum dicunt
hoc eos ex industria fecisse; quod quaedam, quae in hebraica veritate
erant; aut omnino tacuerunt, aut aliter interpretati sunt: maxime ubi
Scriptura sacra aliquid de Patre et Filio et Spiritu sancto testatur;
propter Ptolemaeum, qui unius Dei cultor unitatem deitatis noverat, sed
Trinitatis mysterium capere non valebat, praecipue, ne hoc magis
Platonicum quam divinum esse videretur: Plato quaedam vestigia
Trinitatis [sbe][n] [t][ohti][isub] [p][e][r][igv] [t][o][uti]
[sba][g][g][a][th][o][uti] [k][a][igv] [n][o][uti], id est in libro De
bono et mente; sive in Agathone et mente, et de mundana anima
dogmatizaverat. Sed si forte haec excusatio pro septuaginta interpretum
errore recipitur, tamen hoc nullo modo approbandum est, quod quidam eos
singulos per singulas cellas divisos, omnino eadem scripsisse
mentiuntur; quia si hoc verum fuisset, Aristarchus ejusdem Ptolemaei
Hyperaspistes, id est protector et propugnator, qui ejusdem Ptolemaei
facta fideliter defendit; et Josephus, qui multo post tempore gesta
illius scripsit, non tacuissent. Si enim in hunc modum divisi sine
collatione mutua eadem omnino et indifferentia dixissent, vates potius
et prophetae quam interpretes dicendi essent: quod dicere non convenit.
Aliud est enim esse vatem, aliud interpretem: nisi forte aliquis
insipiens astruere velit idem esse vatem, et interpretem; quod si
concessum fuerit, hoc ridiculum inde consequitur, quod Tullius, qui
quosdam oratorum libros de graeco in latinum transtulit, rhetorico
afflatus spiritu eos transtulisse dicetur; hoc est quod dicit. Nisi
forte putandus est Tullius afflatus rhetorico spiritu transtulisse
Oeconomicum Xenophontis et Platonis Pythagoram , et Demosthenis (subaudi
orationem) pro Ctesiphonte, id est libros illos quorum primus
inscribitur Oeconomicus Xenophontis, secundus Pythagoras Platonis:
quemadmodum legimus Timaeum Platonis inscriptum librum quem Plato ipse
composuit et inscripsit nomine discipuli sui Timaei. Pari modo fortassis
et hunc librum Plato composuit, quem Pythagoram Platonis voluit
appellari; vel propterea quod Pythagoras in eodem libro loquitur, vel
quod quae ibidem scripta sunt, de ipso dicuntur. Sic et Xenophontis
liber; cui nomen Oeconomici, id est, dispensatoris praefigitur,
Oeconomicus Xenophontis appellatur. Tertius liber, cujus titulus est
Demosthenis pro Ctesiphonte, ejusdem Demosthenis est, pro causa
Ctesiphontis factus: quemadmodum liber Tullii, in quo causa regis
Dejotari agitur, Tullius pro Dejotaro vocatur. Sic igitur si Septuaginta
interpretes vates dicimus, quia interpretes fuerunt, Tullium quoque, qui
interpres fuit, vatem esse dicemus. Aut etiam aliud inconveniens: quod
si eos Spiritu sancto locutos asserimus, eumdem Spiritum sanctum aliter
per ipsos, et aliter per Apostolos locutum invenimus, sibique contrarium
Spiritum sanctum; per quem isti scriptum esse falso testati sunt, quod
illi omnino tacuerunt. Ex quibus omnibus constat, Septuaginta
interpretes humano, non divino spiritu locutos, ac per hoc, si, utpote
homines, erraverunt, inconveniens nullum esse. Igitur, o aemule qui
tantopere Septuaginta interpretes defendis, quid livore torqueris, cum
audis illos reprehendi? Sicubi tibi in translatione videor errare,
interroga Hebraeos, utrum scilicet nostra, an illorum translatio verior
sit. Illi tibi dicent: quia quod illi habent de Christo, tui codices
secundum Septuaginta interpretes scripti non habent. Quod si dicere
volueris, idcirco Hebraeos testimonia ab apostolis falso usurpata
habere, cum in translatione Septuaginta non inveniantur, quia ea postea
prolata habuerunt librisque suis ascripserunt, hoc jam aliud est
defensionis genus, in quo tamen verisimilitudo nulla est, cum illi non
solum falsa refellere, sed vera etiam, si possent, libenter negare
vellent. Postremo si dixeris, idcirco magis approbandam esse
translationem Septuaginta, quam Hebraicam veritatem, quod veriora sint
exemplaria Graeca quam Hebraea, et Latina quam Graeca, nihil proficis;
cum e contrario veriora sint Graeca quam Latina, et Hebraea quam Graeca.
|
|