|
Liber iste, qui primus est divinorum voluminum Hebraice dicitur
Beresith, quod tantumdem valet, ac si diceretur, in principio. Quidam
Hebraei habent consuetudinem ut imponant nomina libris suis a principio
libri, id est, a prima dictione, sicut et nos nominamus unum Psalmum,
Miserere mei Deus: et alium: Beati immaculati. Graece autem dicitur
Genesis, tum propter generationem coeli et terrae, quam primo tractat,
tum propter creationem hominis, sive propagationem generis humani super
universam faciem terrae. Et in istis tribus progressionibus proprie
sistit, et terminat hunc librum.
|
|