DEUT. XXII.

Non seres vineam tuam altero semine. Praeter vitem, quia si hoc feceris, illicitum est; et sanctificabuntur: non cedent usui tuo quod tamen ex sola prohibitione fit, non natura. Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui. Quadrangulis palliis utebantur, in quibus phylacteria facere jubentur.