DEUT. XXVII.

Eriges ingentes lapides: et calce laevigabis eos, ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus. In eo igitur, quod ingentes lapides erigi jubet, structura ingens ostenditur in quo quaestio solvitur. Quomodo videlicet potuit Josue in altari, quod erexit, Deuteronomium legis describere; praesertim cum structura magna fuerit, et non omnia, quae in hoc libro continentur, sed praecepta tantum oportuerit describi.