DEUT. XXIX.

Benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulatio in gravitate cordis mei; et assumat ebria sitientem, id est anima, quae jam usu peccandi inebriata est, nec sentit, neque veretur male agere, assumat, vel trahat ad consortium peccandi sitientem, id est aliam animam in fervore tentationis positam per concupiscentiam sitientem, sed potum pravi operis nequaquam adhuc sumere praesumentem. Ne igitur hoc contingat, addit: Et Dominus non ignoscat ei, id est peccanti, et alium peccare facienti. Cavendum ne sit inter vos radix germinans fel; id est talis homo a quo malitia procedit ad alios, et plures corrumpat. Abscondita a Domino Deo nostro: quae manifesta sunt nobis, et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa legis hujus. Ad superiora referendum; quoniam dixerat: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigerat cum patribus eorum, ut servarent praecepta ejus, et secreta, quae revelaverat eis, quae abscondita erant a Domino Deo nostro. Quia non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis (Psal. CXLVII). Et idcirco, quia manifestata sunt nobis et filiis nostris post nos nascituris usque in aeternum; vel ut faciamus ea, usque in aeternum, ideo si non servaverimus venient super nos universa mala haec.