historiographus et propheta; et quod duo sint in ea attendenda, utpote veritas rerum gestarum, et forma verborum. |
PARS UNICA |
Sciendum quod Moyses in hoc libro est historiographus texens historiam a principio mundi usque ad mortem Jacob. Et sicut prophetice narrat quaedam quae fuerunt ante creationem hominum, ita et in benedictionibus quaedam futura praedicit Jacob post mortem suam, quae ibi introducit; et sic exhibitio futurorum in argumentum est fidei praeteritorum; sicut e contrario juxta Gregorium, qui dicit quodam loco quod exhibitio praeteritorum fides est futurorum. In hoc autem libro duo praecipue attendenda sunt: scilicet veritas rerum gestarum, et forma verborum; quia sicut per veritatem verborum cognoscimus veritatem rerum ita contra, cognita veritate rerum, facilius cognoscimus veritatem verborum; quia per istam historicam narrationem ad altiorum rerum intelligentiam provehimur. |