CAP. IV.---Quae sit intentio Moysi in Genesi, et an simul
omnia creata sint.


PARS UNICA

Intentio ejus est in hoc libro, tria principaliter ostendere. In primis Deum Creatorem, et materiam creatam et formationem ejus, et totum hoc ad laudem Dei, et utilitatem hominis: cui utile est Deum admirari et venerari. In eo quod creavit, id est de nihilo fecit mundum, miramur ejus potentiam. In eo quod ornavit, id est pulchrum fecit mundum, ejus sapientiam miramur. In hoc enim differunt auctores nostri a philosophis, quod philosphi Deum opificem tantum, et tria ponunt principia: Deum, materiam, et archetypas ideas; nostri vero unicum ponunt principium, et hoc Deum solum. Et cum hoc constet apud omnes divini verbi tractatores, scilicet quod unum solum sit principium, de modo tamen creandi magna quaestio est. Quidam enim dicunt, Deum omnia simul fecisse quaecunque; alii distinguunt per sex dierum operationem , et dicunt illam distinctionem figurativam esse, et propter mysterium tantum, nec ita fuisse ad litteram. Et hoc volunt probare illa auctoritate: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccl. XVIII). Et alia etiam de hoc eodem libro sumpta ubi recapitulando post opera sex dierum: Istae sunt, inquit, generationes coeli et terrae, quando creata sunt in die quo fecit Deus coelum et terram, et omne virgultum agri (Gen. II). Dicunt etiam hanc rationem, quia non Deo convenit ad modum hominis aliquid imperfectum facere, aut inordinatum aut deforme. Sed facile est illas auctoritates solvere. Contra hanc rationem quoque possumus dicere, quod Deus, qui in momento poterat omnia facere, sex diebus distinxit opera sua, non propter suam (quae nulla est) impotentiam, sed propter rationabilium creaturarum instructionem et exemplum. Sicut enim prius rebus dedit esse, et postea pulchrum esse, ita et angelo, et homini, quibus dederat rationales esse, si perstitissent, dedisset et beatos esse; et hoc esset pulchrum esse. Quod exemplum quia neglexit angelus, respiciens adesse suum quod rationale erat, nimium de se praesumens, cecidit irrecuperabiliter, sicut alii immobiliter sunt confirmati. Ad hominis vero reparationem sex diebus distinguere voluit opus suum, ut in hoc haberet homo animum occupatum ad sui institutionem. Quod autem Deus dicitur creasse aliquid imperfectum aut informe, non nocet, nec est inconveniens; quia ad comparationem majoris perfectionis aut pulchritudinis, quas ipsemet per se quando oportuit, addidit, dici debet: sicut quotidie facit pueros imperfectos quantum ad augmentum quod sequitur, sed tamen perfectos ad numerum partium, manuum scilicet, pedum, et caeterorum membrorum, et haec sententia probabilior videtur.