CAP. V.---De materia prima, quando, et ubi, et qualis
creata sit .


PARS UNICA

Quaeritur etiam quando, et ubi, et qualis creata sit materia rerum; sed constat quod in principio temporum ante omnem diem, ita scilicet ut simul coeperint tempus, et materia, et in eodem tempore angelus; de qua re dictum est: Prima omnium creata est sapientia, non ante mundi constitutionem, sicut quidam Graeci existimaverunt cui sententiae alludens Hieronymus dicit: Quis novit quot annis aut lustris ante mundum angeli laudaverunt Creatorem suum? Et consimile Salomon dicit in quodam loco: Quis novit, an spiritus jumentorum feratur inferius, hominum superius? (Eccl. I, III.) Neuter tamen ponit hoc pro sententia, quod in quaestione proponit. Propterea dicimus simul creata esse tempus et materiam, quia tempus non est aliud nisi mutabilitatis successio, quae cum mutabili materia coepit esse; ubi autem formata modo consistit, ibidem creditur prius creata, implens etiam tunc eamdem capacitatem localem quam modo implet. Creata est autem informis, non ex toto carens forma; sed ad comparationem sequentis pulchritudinis et ordinis, informis potest dici. Terra autem erat in medio, habens in se alveos et venas, receptacula scilicet aquarum, tam super terram quam intra eam labentium. Tria vero reliqua elementa confusa in unum ad modum spissae nebulae ferebantur super terram ex omni parte ac superficie terrae, usque ad empyrium summum: et ideo nomine terrae appellantur, ubi dicit: Creavit Deus coelum, et terram (Gen. I).