CAP. VI.---De operibus sex dierum distinctis .


PARS 1

Prima die distinxit Deus ignem a caeteris elementis, et hoc est quod ipse dicit: Fiat lux, id est distinguatur ignis a caeteris elementis. Fieri enim in hoc loco distingui intelligitur. Fecit enim Deus omnia, et creando et distinguendo, non operatione, sed sola voluntate, quae fuit ab aeterno. Ignis vero distinctus lumen praebuit mundo inferiori qualecunque et motum habens circularem; quasi quaedam lucida nubes circumferebatur, sicut modo sol. Ortu et occasu illius fecit tres primos dies et noctes. Qualis autem forma ei fuerit, rotunda scilicet an longa, ignoratur. Creata autem creditur lux illa in eo loco ubi sol oritur, et ita initium illius primi diei non praecessit aurora sive mane, id est lux praenuntia ortus solis; quod caute innuens Scriptura distinguit naturalem diem per duos extremos articulos, ita: Et factum est, inquit, vespere, quod est finis artificialis diei, et factum est, mane, quod est finis noctis. Dies enim incipit ab ortu solis et terminatur in occasum. Quod per aequalitatem aequinoctialis diei et noctis potest probari. Et totum illud spatium est unus dies naturalis.