|
Secunda die factum est firmamentum, ut divideret aquas ab aquis. Beda
dicit quod firmamentum sit de aquis solidatis quasi crystallinus lapis;
quod verisimile videtur, cum color ejus hoc visibus nostris indicet.
Alii dicunt quod igneae naturae sit. Quod autem aquae super firmamentum
sint, et in Genesi et in Propheta etiam habetur; ubi dicitur: Aquae quae
super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII). Quales autem
sint aquae illae, non est nobis certum. Dicunt tamen quidam expositores
quod glacialiter ibi solidatae sunt; mihi autem verisimilius visum est
quod vaporaliter suspensae, ad similitudinem vaporis scilicet, fumi vel
nebulae ibi consistant.
|
|