|
In quarta die de luce sive igne praedicto, meliorando cum forma et
splendore, fecit solem. Quod de supra memorato igne factus sit sol, inde
conjicimus, quod de lege factum est quodammodo Evangelium et in nuptiis
de aqua vinum. Sicut enim per significantia aliquando comprehendimus
veritatem significatorum, ita e contrario per significata, et hic et
alibi saepe possumus conjicere veritatem significantium. Solus sol
propriam habet lucem, et solus de igne factus est; stellae autem omnes,
sicut, et luna, de aerea materia factae sunt, et tantam relucent et non
lucent.
|
|