PARS 5

Quinta die pisces et aves de aquis facti sunt; unde illud: partim remittis gurgiti, Partim levas in aera . Sexta die produxit terra animalia diversi generis: et in eadem factus est homo ad imaginem, et similitudinem Dei. Et merito post omnia factus est homo, qui omnibus praeferendus erat. Haec sunt opera sex dierum. Tribus primis diebus Deus cuncta in materia creavit, et ordinavit: tribus vero sequentibus diebus ornavit. Sed modo veniamus ad litteram.