CAP. VII.---Adnotationes elucidatoriae tam verborum quam
sententiarum Geneseos, per singula fere, uti ea
adnotabimus, capita.


PARS 1

In principio creavit Deus coelum, et terram. Tria superiora elementa coelum vocat. Terra autem erat inanis et vacua. Inanis a seminibus; vacua a germinibus; vel inanis propter concavitatem: vacua, quia in tanta concavitate terrae non erat nisi aer et nebula. Tenebrae autem erant super faciem abyssi. Tenebras possumus dicere nebulam illam, scilicet commistionem trium elementorum, ignis, aeris, aquae; abyssum concavitatem. Vel aliter: nebulam, abyssum, et tenebras, absentiam lucis. Et spiritus Dei ferebatur super aquas. Spiritum Dei vocat ejus intentionem, qui quasi artifex operi formando praecerat, aquas vocat nebulam illam propter mobilitatem: et ita eamdem rem modo abyssum propter profunditatem, modo tenebras propter absentiam lucis, modo aquas propter mobilitatem appellat. Nota quod terra et aer non mutaverunt priora loca, sicut ignis et aqua, propterea quia terra et aere ubique indiget humana natura: terra, ut sustentetur; aere, ut trahat et emittat flatum quo vita subsistit. Calore vero ignis et aquae humiditate non semper eget. Fiant luminaria in firmamento caeli. Ecce incipit dicere de ornatu trium sequentium dierum post distinctionem trium praecedentium: et primum de ornatu superiorum dicit: Sicut sol diem inchoat, et terminat per ortum et occasum, et distinguit in certas partes per processum, et discernit a nocte per lucis suae splendorem, similiter luna, et stellae dividunt noctem. Tempus distinguitur per solem, quod modo necessarium est ad reparationem generis humani: cum enim tempus sit successio mutabilitatis, necesse est eam esse modo, ut homo de hoc statu imperfectionis perveniat ad immutabilitatem, et perfectionem, ad quam cum perventum fuerit, non erit mutatio necessaria, sed potius tunc fit mala: mutatio enim a perfectione in imperfectionem relabitur. Et sint in signa, et tempora, scilicet quarumdam nostrarum actionum, sicut seminandi, metendi, transfretandi et hujusmodi. Non enim important necessitatem aliquam animis nostris, ut auferant liberum arbitrium, inclinando eos ad quaslibet actiones, sicut fabulantur genethliaci. Verum est tamen, quod quodammodo corporibus dominantur. Tria enim mirae virtutis et efficaciae fecit Deus in creaturis, herbas, lapides, stellas. Herbae enim frigefaciunt, et calefaciunt, et totum statum corporis permutant: quam potentiam a Domino in creatione susceperunt. Lapides similiter statum corporum diverso modo permutant. Stellae quidem omnes, et principaliter planetae in corporibus subjectis suos habent effectus permutandi mediante aere. Immutatis vero corporibus per affinitatem quam habent cum animabus sibi adjunctis, et ipsae quoque animae mutantur, gaudium vel tristitiam, et consimiles affectiones sortientes ab extrinsecis. Istae tamen affectiones non in tantum dominantur animis hominum, ut actiones nostrae magis sequantur eas, quam discretionem mentis, et liberum arbitrium. Ista autem opinio (ut aiunt quidam sancti) orta est ab Hercule, Atlante, Prometheo: qui creduntur fuisse daemones incarnati, et tradiderunt mathematicam, falsam quidem doctrinam, sed per quasdam verisimiles rationes eam probaverunt ut facilius deciperent homines: et istam sollicitudinem intimarent. Animam viventem atque motabilem, vel mutabilem; ut est in Hebraeo. Quidquid enim factum est propter hominem, fecit Deus ad mutationem, et mortem: hominem vero solum ad immortalitatem. Quam produxerant aquae, id est produxerunt, vel postquam Deus creavit. Crescite, id est multiplicamini: ut unum sit glossa alterius. Jumenta, et reptilia, et bestias tria ponit. Jumenta quaecunque mansuescunt. Reptilium tria sunt genera: trahentia, serpentia, repentia. Trahentia sunt vermes, qui primo terram figentes ore, sese postea trahunt. Serpentia, serpentes qui extra cutem pedes non habent, sed intra habent costas, quibus innitentes toti simul feruntur. Repentia qui extra cutem pedes habent, ut batracae, lacertae, stelliones. Bestiae dicuntur ferae, quae laedunt ungue vel dente, vel animi bestiali stultitia, ut lupus. Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram. Primo dixit: In principio creavit Deus coelum et terram. Deinde dixit: Fiat lux, hic tertio adjungit: Faciamus hominem, etc. In hoc vocari possunt tres progressus. Primum opus, deinde informans verbum, tertio consilium, per hoc, quod hic adjungit: Faciamus hominem, etc. Nec propterea consilium inducit, quin aeque possit facere et magna et parva; sed ut dignitatem creati hominis ostenderet, et ut nos cautos reddat, ne dedignemur consilium accipere et ab aequalibus et a minoribus; cum ipse ad angelos ita loquatur, quorum ministerio forsitan formatum est corpus hominis. Vel quod melius est, accipiamus consilium Trinitatis fuisse, et per verbum plurale distinctionem personarum; per hoc quod subjungit singulariter ad imaginem et similitudinem nostram, unitatem essentiae. Quid autem vocet imaginem, quid similitudinem, videamus. Imago est in lineamentis similibus; similitudo in cujuslibet ejusdem proprietatis participatione. Imaginem Dei ad hominem possumus dicere recognitionem veritatis; similitudinem, dilectionem unitatis; quae in utroque scilicet Deo et homine sunt. Ad imaginem Dei factus est homo secundum animam. Sicut enim imago rei cernitur in speculo; ita anima in sua ratione Deum cognoscere potest. Ad imaginem, quia non est ei usquequaque similis. Filius imago est patris, non ad imaginem, quia quidquid habet pater, totum habet et filius per naturam. Homo vero ita est imago Dei, quod ad imaginem, quia non per naturam, sed participatione vel imitatione habet ea quae Dei sunt. Vel ad imaginem Dei, quae in Deo est, sicut est omnium creaturarum in mente. Ad similitudinem, quod ipsi Deo similis est homo, in eo quod, sicut ab uno Deo omnia, ita ab homine omnes homines. Vel imago, quod est rationalis. Similis, quod sicut Deus hominibus, ita homo animalibus dominatur. Praesit piscibus maris, etc. Dominari debuit homo omnibus; sed per peccatum amisit dominium et in maximis et in minimis. Retenuit tamen dominatum in mediis ad consolationem. In maximis, ut in leonibus perdidit dominium, ut cognosceret se amisisse dignitatem propriam. In minimis amisit, ut in pulicibus, et muscis, ad cognoscendum suam vilitatem. Unde Dominus exercitum vesparum misit ad vindictam contra Aegyptum, ut notaretur eorum vilitas. Ad imaginem Dei creavit illum: hoc inculcat ad expressionem, ut, in hoc quod Deus notet, reperiatur homo similis Deo, id est in simplicitate substantiae et multiplicitate scientiae, et hoc secundum animam. Et erant valde bona. Nota tres gradus: bonum simpliciter, quamlibet creaturam: valde bona, universa simul: summe bonum, solum Deum.