|
(GEN. X.) Hae sunt generationes Noe. Quae scilicet sequuntur distinctae
in septuaginta duos patriarchas, populos, et linguas diversas, scilicet
quatuordecim filios Japhet. Et viginti septem filios Sem, et triginta
unum filios Cham; qui omnes septuaginta duo sunt numero, sive filii,
sive populi. Ab his divisae sunt insulae. Post divisionem linguarum hoc
modo terra fuit divisa, quod filii Japhet obtinuerunt septentrionalem
partem Asiae, et totam Europam. Filii Cham australem partem Asiae, et
totam Africam. Medium autem Asiae, quae major est quam Europa et Africa,
filii Sem possederunt. Ipse coepit esse potens in terra. Iste Nemroth
mole corporis, et virtute superans alios homines, dominium coepit
exercere super caeteros per violentiam, et induxit eos ad idololatriam,
ut ignem quasi Deum colerent, quia utilitates maximas beneficio solis,
qui igneus est, in terra contingere videbat. Quem errorem Chaldaei
postea secuti sunt. Multiplicem injuriam et Deo et homini fecit: Deus
enim solus debebat praeesse homini, quod ille ei abstulit, cum se illi
interposuit, et in ignorantiam redegit, auferendo ei cultum debitum;
homini vero injuriam fecit, quia eum dominio injusto oppressit, et in
errorem decipiendo induxit. (GEN. XI.) Consilio et imperio hujus facta
fuit turris, consentientibus ei malis ex voluntate, melioribus autem ex
coactione, ut Sem, et Herber, et caeteris bonis viris. Hujus turris
faciendae, liber dicit causam talem fuisse: scilicet ut antequam
dividerentur in diversas terras, facerent aliquid gloriosum in memoriam
posterorum. Alii dicunt, ideo factam fuisse ab eis, ut praecaverent sibi
a simili diluvio; ut etiam Deus non posset eis nocere, si forte iterum
puniret homines per diluvium. Potest etiam dici a Nemroth factam esse
cupidate regnandi. Unde divisis linguis, ipse cum familia sua ibi
remansit caeteris recedentibus, et Assur expulso, cui paterno jure
contingebat illa mansio, quia erat de Sem majore filio. Assur autem,
recedens in terram quae postea ab ipso dicta est Assyria, multiplicatus
est usque ad regem Ninum, qui ab ejus progenie ortus est. Hic condidit
civitatem, et vicit Cham in bello, qui usque ad illud tempus vixerat:
factus rex Bactriae Nino vicinus, et vocatus Zoroastes inventor, et
auctor maleficae mathematicae artis; qui etiam septem liberales artes
quatuordecim columnis, septem aencis et septem lateritiis, contra
utrumque diluvium in utilitatem posterorum praevidens scripsit. Hujus
libros mathematicae Ninus adeptus victoriam combussit. Post haec
audacior factus invasit Nemroth, id est, Chaldaeos, et acquisivit
Babylonem, transferens illuc caput imperii sui: et inde dicit sequens
littera: De terra illa egressus est Assur, etc. Quia autem dictus est
venator simile est quid dicat, scilicet ita concludens coarctavit
homines, quemadmodum venator bestias. Quasi: istud quod in usu dicendi
proverbium illud construebatur hoc modo: tu es crudelis quasi Nemroth
robustus, etc. Haec est civitas magna. Scilicet Ninive. De quibus
egressi sunt Philistiim, et Capturim. Isti sunt populi qui processerunt
ab illis: nec tamen post divisionem linguarum, sed ante, ut discederent
in propriis linguis populi; alioquin non septuaginta duae linguae
reperirentur. Nec possumus dicere ista nomina fuisse propria personarum,
quia nec invenitur in libro quorum filii fuerint. Factique sunt termini
Chanaan, etc. Ideo Moyses ad populum suum loquens, describit terminos
terrae Chanaam, quia eam erat possessurus ex promisso Dei. At vero
Arphaxat genuit Sale. Nota secundum Lucam habuisse filium nomine
Chaynam, quem posuit in generatione Christi pro Sale. Igitur nisi hunc
Chaynam in numero caeterorum ponamus, non complebuntur septuaginta duo.
Hae familiae Noe. Repetit communiter de generationibus Noe, ut veniat ad
divisionem linguarum per superbiam turris. Nota quod omnes praecedentes
patriarchae, qui et a tribus filiis Noe descenderunt, et alios supra
nominatos genuerunt, praeter eos quos liber nominat, alios quosdam
habuerunt filios non nominatos, qui remanserunt in propriis familiis
patrum suorum. Filii autem, qui nominati sunt, per se discretas fecerunt
familias a familiis patrum suorum.
Mortuus est Aram ante Thare : vel in conspectu patris sui positus in
ignem quem adorare nolebat; vel antequam pater suus moreretur.
|
|