|
(GEN. XII.) Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis. Quaeritur, quare
tam justus homo voluerit mentiendo vitam corporis servare per mortem
animae: vel vitae suae providere, et uxoris suae pudicitiam negligere:
quasi Deus non potuerit aeque servare ejus vitam, et mulieris pudicitiam
. Sed constat hunc non mentitum, quia soror ejus erat. Item si
proferatur verbum vel signum ad significandum quod non est, non tamen
propter deceptionem sed vel propter utilitatem, vel correctionem vel
increpationem, non dicitur mendacium: sicut ipse Dominus Cleophae, et
alio discipulo finxit se longius ire (Luc. ult.); nec tamen abire
voluit, sed retineri, ut increparet, et confirmaret eos. Item Eliseus
ligatus quaerentibus eum dixit se non esse quem quaerebant, seque
perducturum eos ad eum promisit, et duxit eos inter medios hostes, quod
ipsi meruerant apud Deum. Fuitque relator divinae voluntatis, non suae;
nec accusatur de mendacio, sicut nec ille qui refert aliena verba. Vel
concedamus Abraham mentitum fuisse sicut hominem non est mirum: non enim
semper verum dixit. Nunquid non est mentitus beatus Petrus timore mortis
in passione Domini? Sed sciendum quod casus sanctorum virorum, quando
contingit, permittente Deo, nobis in spem proponitur resurgendi.
Flagellavit Dominus Pharaonem, scilicet per sterilitatem. Conclusit enim
Dominus per idem tempus omnes uxores Pharaonis, et familiae ejus, ut nec
conciperent. Praecepit Pharao super Abraham viris, ut praeberent ei
scilicet conductum securum, ad educendum quidquid habebat, ne quis
noceret.
|
|