|
(GEN. XIII.) Et invocavit ibi nomen Domini. Hoc dupliciter potest
intelligi, scilicet quod tunc quando altare fecerat, invocavit, vel
modo. Si ad sinistram ieris. Cum concedit ei potestatem eligendi,
amputat ab animo Loth, ne existimet ipsum velle discedere ab eo, ideo ut
meliorem partem terrae sibi eligat, et retineat. Tibi dabo, et semini,
id est tibi in semine tuo, non in persona tua. Usque in sempiternum:
non, quod semper eam habuerint ex tempore illo, sed quia nullus terminus
ponitur amittendi eam, vel auferendi. Sicut, et Melchisedech dicitur non
habere patrem et matrem, solummodo quia non nominavit eos Scriptura.
|
|