PARS 13

(GEN. XIV.) Chodorlaomor . Iste congregavit omnes remotos in auxilium contra quinque reges Sodomorum factos sibi rebelles. Rex gentium. Non dicit quarum, quia pluribus dominabatur gentibus. Contraque regem Bale. Istum non nominat, quia minus peccaverat nominatis. At vero Melchisedech proferens panem et vinum. Quod inter gentiles signum est pacis, sicut et oliva solebat esse. Et nota ordinem: haec proferens, benedixit, scilicet de Deo excelso; quod scilicet ad eum pertinebat. Erat enim sacerdos Dei altissimi, vel ita intellige. Proferens panem et vinum, quae scilicet erant, non purus cibus, sed sacrificium. Erat enim sacerdos, etc. Leva manum. Non cupidus terrenorum. Ad Dominum Deum; qui meliora dare potest. A filo subtegminis. Per hoc notat interiora. Usque ad corrigiam calceamenti. Per hoc exteriora significat, et omnia communiter excludit.