PARS 16

(GEN. XVIII.) Cumque levasset oculos suos . Non vidit eos de procul venientes: sed ex improviso apparent, quod signum est potentiae. Vita comite. Modus loquendi talis est: vel comitante vos quia vivetis, et tunc est hoc etiam promissio. Quare risit uxor tua? Virum increpat, quia ejus est castigare uxorem suam. Descendam. Tunc descendit Deus, quando de inferioribus se intromittit. Nunquid perdes justum cum impio? Caute vult per inductionem pervenire ut parcat etiam injustis pro justis, et tamen interrogat, an pro injustis velit interficere justos: quod non oportet.