|
(GEN. XIX.) Minime. Non negant se intraturos in civitatem: sed secundum
oratoriam qualitatem: loquendi innuunt cives indignos esse ad quos
divertant. Non potero facere quidquam. Modus est humanae consuetudinis,
quod dicit, quasi dicat: Postquam proposui ita facere, non potero aliter
facere. Pluit Dominus. A Domino. Dominus existens in terra praesens: a
Domino existente in coelo pluit. Dominus judicans, a Domino imperante.
Abraham consurgens mane. Nota sollicitudinem sancti viri, qui propter
hoc mane surgit: videat si Dominus servaverat eos pro quibus oraverat.
Recordatus est Abrahae. Non tamen in hoc ut pro justis injustos
salvaret; sed ne pro injustis justum perderet, quod primum promiserat
Abrahae. At ille non sensit neque quando accubuit, etc. Mirum videtur
quod concubuerit cum filia, nec sensit tale opus se facere; sed ita
possumus existimare, quod Loth consueverat uxorem suam habere, et tunc
ebrius factus putabat illam esse praesentem: et ita non sensit nec
cogitavit filiam suam esse propter ebrietatem. Uterque tamen et pater et
filia peccavit, licet malignam intentionem neuter habuerit. Moab, quod
interpretatur ex patre, quia de patre eum conceperat, dedit hoc nomen.
Altera vocavit filium suum Amon: quod interpretatur filius populi mei:
et non ita manifestavit facinus suum, sed tantum ostendit quod de quodam
de populo suo conceperat.
|
|