|
(GEN. XX.) Profectus inde Abraham in terram australem, etc. Peregrinatus
est in Geraris. Videtur hoc esse dictum per recapitulationem, quia dicit
placuisse Saram Abimelech ob nimiam pulchritudinem; quod non videtur
verum, cum jam superius dictum sit eam esse vetulam, et emortuam, et
muliebria ei cessasse, propter senectutem. Potest etiam dici, quod,
licet multum aetate processisset, non tamen amiserat pulchritudinem,
quam habebat magnam naturaliter. Venit autem Deus ad Abimelech per
somnum. Idem fuisse factum apud Pharaonem, intelligendum est; quamvis
ibi taceatur. Filia patris mei, id est filia Thare: dicitur enim
secundum quosdam quod Thare pater Abraham mortua matre ipsius Abraham,
duxit aliam uxorem, de qua genuit Saram: et ita non fuit filia Aram, vel
potest dici quod fuerit filia patris Abrahae, id est Thare: quia neptis.
Vel aliter filia patris mei, id est qui est meus frater. Hoc erit tibi
in velamen oculorum, id est ad vela aut pepla emenda, ne amplius detegas
faciem tuam, et ameris ab aliquo, et capiaris, sicut modo. Vel aliter,
in velamen oculorum, id est in opprobrium, et erubescentiam; quia illi
erubescunt qui de aliquo facto solent velare oculos; et ut amodo caveas
hujusmodi eventum. Memento esse te deprehensam. In hoc scilicet quod
dixisti, quod vir tuus erat frater tuus: Orante autem Abraham sanavit
Deus Abimelech, et uxorem, etc. Quod hic addit de Abimelech, quod eum
sanavit, et uxorem et ancillas quas concluserat ne parerent, totum
intelligendum est de Pharaone similiter factum fuisse; sed ibi tacetur.
Igitur hic manifestatur quo flagello flagellatus sit Pharao, id est
sterilitate, et eodem modo sicut Abimelech sanatus fuit per orationem
Abrahae.
|
|