|
(Gen. II.) Istae sunt generationes coeli, et terrae. Haec recapitulatio
videtur contraria esse suprapositae expositioni sex dierum . Ibi enim
visus est dixisse, sex diebus omnia esse creata: hic vero uno die; sed
si diem confuse pro tempore accipiamus, et verisimilis et facilis erit
solutio: et sic de tempore sex dierum dictum fuisse intelligetur.
Generationes vel active vel passive possunt accipi. Passive sic, coelum
et terra generata, sunt ista, id est talia; vel active, id est operatus
est Deus circa ea. Antequam oriretur, etc. Id est ita operatus est Deus,
antequam, operatione artificis imitantis et juvantis naturam, arbores et
herbae crescerent per successionem, sicut modo, scilicet in momento,
reddidit arborem perfectam, et fructum afferentem: similiter, etc.
Prius quam germinaret; quia totum simul provenit in perfectum statum.
Non enim pluerat Deus, etc. Quare nec opere naturae, sicut modo, nec
opere artificis tunc provenirent incrementa rerum, aperit, dicens: Non
enim pluerat, unde terra fecundata per calorem supervenientem
pullularet; quod est opus naturae. Nec adhuc homo, id est artifex, erat,
qui terram coleret. Sed fons ascendebat, etc. Quasi dicat, non pluerat,
sed fons ascendit. Quod est dicere: etsi non habebant auxilium per
pluviam ut crescerent, habebant tamen per fontem remedium arbores et
herbae creatae ne arescerent. Fons iste potest intelligi abyssus,
scilicet matrix omnium aquarum, ex qua omnes fontes aquarum, et flumina
egrediuntur, vel singulare leges pro plurali, ut dicatur fons, id est
fontes. Ascendit universam superficiem rigans: non diluvium faciens, sed
sicut modo humorem in alimentum terrae ministrans; non enim sola illa
terra quae circa ripas est fluminum humectatur et irrigatur ab aqua
vicini fluvii, sed circumquaque usque ad duodecim vel sexdecim stadia
per tracones infundi creditur. Formavit igitur Dominus Deus hominem,
etc. Quia homo non erat, qui terram coleret? igitur formavit, etc. Hic
primum vocat Deum Dominum, quia tum primum vere fuit Dominus, quando
servum scilicet hominem habuit. De angelo enim non facit mentionem; sed
sicut historiographus de visibilibus intendit, hominem, id est corpus
ejus, dicit formatum de limo, qui est terra tenax, ut per hoc hominem ad
mortalitatem factum, id est mori posse, innuat; vel per hoc admonet eum
cogitare de vilitate sua, ut humilitatem sequatur. Et inspiravit,
scilicet corpori praeparato, animam, praecipue in faciem; quia in ea
vigent operationes animae in corporalibus sensibus, et in ea discernitur
utrum homo vivat an non, facilius quam in caeteris partibus. Plantaverat
autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Non antequam coelum
et terram crearet (ut videtur velle Hieronymus) sed a tempore
conditionis, quod fuit tertio die. In quem posuit hominem. Extra
paradisum voluit eum facere Deus, ut intelligeret se ex gratia, non ex
natura, in paradiso locatum. Lignum vitae: duo ista ligna, id est lignum
vitae, et lignum scientiae boni et mali, propter majora sacramenta quae
significant, dicuntur fuisse in medio, et diversis de causis habent haec
nomina. Lignum enim vitae, quia in se habuit naturam ut continuaret
homini vitam. si comederetur competenter. Factus est enim homo mortalis,
et immortalis. Sed sic immortalis, quod poterat non mori, per cibi
sustentationem quo egebat. Item mortalis, quia perire potuit per
extrinsecam violentiam. Sed Deus ita munierat eum intus per lignum vitae
sumptum in cibum, et extra per divinam potentiam, ut posset non mori.
Intus portam negligentiae per rationem humanam, extra portam violentiae
obserans per divinam custodiam; ut, nisi homo, ratione abutens, portam
negligentiae aperiret, nunquam per portam violentiae aliquid nocivum
intraret; sed quia noluit sibi cavere, ut servaret portam sibi
commissam, merito Deus deseruit ejus custodiam. Lignum autem scientiae
dictum est, non propter naturam quam in se haberet; sed quia per ipsum
scitum est utrum esset homo bonus an malus, id est obediens an
inobediens. Vel quia per obedientiam ejus habiturus erat homo bona ad
quae transiret, per inobedientiam vero mala, quae ei comminatus fuerat
Deus; vel quia per ipsum experimento utrumque cognovit. Quae autem sint
illa sacramenta principalia, pro quibus illa ligna posita fuerint in
medio paradisi, sic accipe. Lignum vitae datum fuit homini ad
sustentationem vitae temporalis. Per lignum autem scientiae obediendo
habiturus erat aeternam vitam. Et fluvius egrediebatur. Hic est fons
supradictus, vel fluvius oriens a fonte illo, prius unus, post in
quatuor divisus, de loco quodam voluptatis, id est paradisi, non quod
ibi ortus statim exiret ad alia loca, sed ad irrigandum paradisum
egrediens. Qui inde dividitur, vel in ipso paradiso, postquam aliquandiu
ut unus manavit, vel postquam a paradiso egressus est. Quaeritur quomodo
et in paradiso oriantur haec flumina, et in terra nostra habeant notos
fontes, ut dicit Beda. Unde et quidam affirmant totam terram futuram
paradisum, si homo non peccasset, totam autem factam exsilium per
peccatum. Nos vero, etsi probabiliter ita dici possit, non asserimus
nisi quod sancti communiter asserunt, scilicet paradisum esse quemdam
locum determinatum in parte terrae, et flumina illa ortum habere in
paradiso, et item a terra ibidem absorpta, et extra paradisum iterum
oriri, qui secundi ortus nobis noti sunt. Praecepit ei Deus de omni
ligno paradisi, etc. Ecce dat praeceptum per quod, si servaret homo,
custodiret paradisum; et hoc solum est praeceptum, de ligno scientiae ne
comedas. Quod autem praemittitur: ex omni ligno paradisi comede,
permissio est. Et primum blanditur permittendo, post durius locuturus in
prohibitione. Sed quaeritur quare absque omni praecepto non dedit Deus
homini bonum quod daturus erat ei? Quare etiam tot permisit, et unum
solum prohibuit? Quare etiam, quod prohibuit, non praecepit comedere:
quod homini esset facilius, et aequivalens obedientia ad meritum?
Praeceptum datum est, ut per meritum obedientiae gloriosius obtineret
bonum. Multa concessa sunt, ut fragilitati hnmanae provideretur, et ut
non posset excusari inobedientia. Non praecepit comedere de ligno
scientiae boni, et mali, ut pura esset obedientia. Causaretur enim
diabolus, dicens non tantum propter praeceptum hominem comedere de illo
ligno, quantum pro sua utilitate. Faciamus ei adjutorium simile sibi.
Quia multa jam habebat adjumenta, sed tamen omnia dissimilia erant.
Adduxit ea ad Adam, etc. Vel sexto, die sicut ordo narrationis videtur
continere, vel longo tempore post, quando diversa in diversis locis
forte vidit. Quod autem ad eum adducta sunt, haec est ratio, scilicet
quia futurus erat dominus super omnia illa, et ideo decebat ut pro
arbitrio suo daret eis nomina. Immisit ergo soporem in Adam: hoc ideo
factum est, ne, si vigilanti auferret costam, videretur Deus eum
laesisse; nunc vero ita leniter eam sumpsit, quod nec etiam dormientem
excitavit. Quod quidam quaerunt, utrum plures costas habuit prius in
illo latere de quo illa costa sumpta est, quia si sic, tunc Adam per eam
erat superfluus; sin autem non plures nisi quot in alio latere habuit,
tunc postea diminutus fuit, frivolum est; quia nec dentes puerorum, qui
postea mutantur, dicuntur superflui; nec ipsimet, quamvis nondum habeant
naturae augmentum, diminuti judicantur. Sed potius attendendum est quod
nec de capite, nec de pedibus viri sumptum est id unde fieret mulier, ne
aut domina, si de capite, aut ancilla, si de pedibus putaretur. Ideo de
medio, id est costa sumi decuit, ut socia intelligeretur. Quaeritur
etiam utrum, cum additione rei extrinsecus sumptae de costa illa facta
sit mulier, an de sola costa? et dicunt quidam additum esse. Sed si ad
perficiendum corpus mulieris de costa illa Deus extrinsecus argumentum
sumpsit, cum illud quod addebatur majus, quam ipsa costa fuerit, potius
de illo mulierem factam Scriptura debuit dicere, unde plures partes
substantiae suae acceperit. Restat igitur ut dicamus costam illam in
semetipsam multiplicatam, et ex ea mulierem formatam, nullo additamento
extrinsecus sumpto. Majus enim fuit de nihilo omnia facere, quam parvam
substantiam in ipsam multiplicare. Idem dicimus de illis quinque panibus
in Evangelio. Et replevit carnem pro ea. Ne aut turpis esset fossa, si
vacua omnino; aut, si os pro osse regeneretur, nullum signum remaneret
ablatae costae, per quam constat, unum tantum principium esse totius
generis humani; et ideo retentum est signum, et sicut cicatrices Christi
in triumphum. Quamobrem relinquet homo, etc. Duae istae tantum personae
in paradiso excluduntur, scilicet ne pater cum filia, aut filius cum
matre coeat. Lex autem decem personas, Evangelium, usque ad septem
generationes omnes excludit. Quid est quod dicit relinquet? nunquid ut
prius faciat, et postea dimittat? non. Sed relinquet, id est nunquam
carnaliter adhaerebit. Nec dicendum quod relinquat habitatione aut
omnino dilectione, sed privilegio dilectionis quod ad uxorem transferre
debet, et etiam relinquat subjectione, et tutela paterna a qua
emancipatus est; ex quo fit paterfamilias, ut curam propriae familiae
impendere possit. Et erunt duo in carne una, id est tanta erit dilectio
inter virum et mulierem, quod utriusque spiritus nullam habebit
differentiam inter carnem a se vivificatam, et carnem alterius dilectam
et, si possent, in una et eadem carne libenter habitarent. Et quia in re
non possunt facere hanc unitatem, quod possunt, faciunt unionem
dilectione, vel in carne una, scilicet in generatione unius carnis, id
est prolis, cooperabuntur.
|
|