|
(GEN. XXII.) Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, etc. . Omnibus
istis verbis intendit hoc, ut magis et magis accendat carnalem amorem
patris erga filium; ut postea praeponat amorem Dei suo carnali amori,
et, cum vicerit, gloriosior sit victoria. Die autem tertio elevatis
oculis. Quia non sunt tres diaetae a Bersabee usque Jerusalem, dicunt
quidam quod ille mons super quem sacrificavit Abraham, non sit ille idem
ubi crucifixus est Christus. Sed falluntur (ut credimus) qui haec
dicunt. Potuit enim Abraham facere parvas diaetas: ut homo qui valde
sollicitus erat, tum de morte filii sui, tum de imperio Domini; et minus
cogitabat de festinatione itineris. Filio tuo unigenito, respectu
liberae. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, id est fortes
erunt et bellatores, et ita vi obtinebunt civitates inimicorum suorum,
vel quia in portis solet fieri judicium, notat eos futuros judices
inimicorum suorum.
|
|