PARS 21

(GEN. XXIII.) Sed quantum est hoc? Quasi dicat: Magnum esset tibi, et gravarem te. Potius facias quod vis, et nihil mihi des. Vel aliter: quantum est hoc? Quasi dicat: Quare parum est quantum ad me? et nunquam pro tam parvo pretio ero venditor; potius accipe sine pretio. Spelunca duplex. Domus quaedam fuit subterranea, in qua erat solarium; et multi poterant sepeliri in ea in diversis foveis ut subtus et supra. Non peccavit Ephron, qui vendidit; nec Abraham, qui emit. Nec etiam hodie peccaret, si quis emeret purum agrum; ut faceret ibi coemeterium; sed qui coemeterium vendit, graviter peccat.