|
(GEN. XXIV.) Domine Deus Domini mei . Secundum opiniones gentium
loquitur, quae habebant singulae proprios Deos. Igitur puella cui
dixero, etc. Augurium est: nec tantum peccat, quia Spiritu sancto
dictante hoc fecit. Deposuit hydriam super ulnam, de scapula seu humero
usque super ulnam deposuit, ut ille competentius posset bibere. Ad
lavandos pedes camelorum, id est ad lavandum, ne immunditia eis noceret.
In conspectu ejus panis. Notat in Veteri Testamento, vix aliquando
dicitur apponi cibus, nisi panis: non quod solo pane viverent, sed quia
panis principalis est in mensa, et maxime quia principalem et
spiritualem panem significat. Respondit ei, Bathuel pater puellae
scilicet. Et Dominus benedixit Domino meo. In tota sua ista oratione
intendit persuadere ut et parentes velint filiam suam concedere filio
Abrahae, quia est scilicet a Deo dilectus, et dives, et juvenis, futurus
haeres totius haereditatis patris, denique quia, et divino ductu et
forte advenit. Ex quibus omnibus divina voluntas probata est, contra
quam non oporteret fieri. Et non dederint tibi. Ecce quasi onus repulsae
superimponit eis, si noluerint acquiescere illi facto, quod non solum
Abraham appetit, sed etiam Dominus ad id dirigit. Si facitis veritatem
et misericordiam. Saepe conjungit haec duo: et est veritas, quando
aequum est; misericordia, quando potest negari, nec est qui cogat. A
domino est sermo. Illi argumento, quod firmius est, respondet. Rebeccae
pro munere: quasi in arrham. Quaeramus ipsius voluntatem. Hinc est orta
consuetudo inquirendi voluntatem in desponsationibus. In tantum dilexit
ut dolorem temperet, non tamen omnino auferat: nec luxuriae causa hoc
dictum est: sed consolationis.
|
|