|
(GEN. XXV.) Cuncta quae possederant. Capitalem censum ut domos et
aedificia dedit Isaac. Vende mihi primogenita: vel primogenita
animalium, quae extra partem contingebant majori, vel primogenita
dicebantur sacerdotalis dignitas. Nam de benedictione paterna non
possumus hoc intelligere. In sequentibus enim dicet Esau: En altera vice
me supplantavit, primogenita mea antetulit: modo item benedictionem
subripuit. En morior, quasi dicat, non semper vivam, sed moriar, nec
scio quando: quid igitur valebunt mihi primogenita? Jura ergo mihi. Non
credit ei sine juramento, quod pactum teneat. Et lentis edulio. Hic
ostendit quae supradicta fuerit decoctio.
|
|