PARS 25

(GEN. XXVII.) Benedicens ergo ait illi: Tu es, etc. . Nondum ponit benedictionem, sed praeparatio est ad benedictionem: quod ita interrogat: Tu es filius meus Esau? et caetera quae sequuntur. Fragrantiam a fragrando, et illud a frangendo dicitur, illa enim quae redolent, majorem emittunt odorem, quando franguntur. Sicut odor agri pleni, scilicet floribus redolentibus. Cui benedixit Dominus. Magnam abundantiam florum talium conferendo. Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae. Hic continetur benedictio temporalium, quae principaliter constat in duobus quae conjungit, scilicet rore coeli, et pinguedine terrae. Si enim pluat, et terra non sit pinguis, aut si sit pinguis et non pluat, non est perfecta abundantia. Et notandum quod non secundum intentionem, imo magis secundum verba, facta est ista benedictio: sicut [si] aliquis episcopus, putans se ordinare aliquem de clericis propriae Ecclesiae, ordinaret clericum alterius Ecclesiae ei consimilem, ille tunc qui ita fraudulenter accederet, esset revera ordinatus, non ille quem episcopus ordinare putavit. Quaeritur etiam si aliqua fraude supponitur desponsanda alicui viro, putanti aliam se desponsare sibi, utrum firmum debeat esse conjugium. Sed sciendum, quod ideo firmum haberi non debet, quia in nuptiis quidquid teneri oportet, solo consensu utriusque ratum efficitur. Si tamen postea utrique consentire voluerint, erit conjugium, et firmum censetur. Sciendum autem apud veteres patriarchas, hanc gratiam collatam fuisse eis a Domino, ut cui benedicerent filio, ille multiplicabatur etiam in temporalibus super fratres suos. Dominum tuum illum constitui. Ecce apparet quod benedictionem factam mutare non potest. In pinguedine terrae, et rore coeli erit benedictio tua. Quasi dicat: in partem recipies: non imperfectionem. Si acceperit Jacob uxorem, etc. Non vult ei manifestare odium Esau, ne pater odio haberet Jacob filium suum.