|
(GEN. XXX.) Num pro Deo ego sum ; id est loco Dei, ut restituam quod
ille abstulit? Dormivit cum illa, et exaudivit Deus. In hoc apparet quod
non ex luxuria, sed causa prolis tantum emit concubitum. Non enim Deus
inhonesta vota exaudiret. Nihil volo. Nunc scilicet accipere a te de
tuo. Vel nullum certum praemium, sed quod Deus mihi dederit secundum
certam conventionem. Et omnia quae non fuerint maculosa, etc.
Subauditur: si accepero. Argues me de facto. Divisit gregem Jacob.
Scilicet separando arietes ab ovibus usque ad horam adaquandi, ut tunc
tantum arietes ascenderent oves, quando virgas in canalibus viderent
utrique.
|
|