PARS 3

(GEN. III.) Sed et serpens, etc. . Permissus est homo tentari, quia aliter non esset gloriosum stare. Sed nota quod non est tentatus per aliquam simplicem bestiam, ut est columba vel agnus, ne posset scilicet excusare transgressionem, dicens: Quis putaret dolum inesse in hujusmodi specie vel forma? Cur praecepit vobis Deus? Caute fingit se dubitare de praecepto prohibente, ut et mulierem faciat dubitare, et Deum, qui tam boni ligni fructum prohibuit, ostendat non tantum eos diligere quantum oportebat. Ne forte moriamur. Nota, Dominus affirmavit, dicens: Morte moriemini. Mulier dubitavit, inquiens: Ne forte moriamur. Unde diabolus, sperans per hoc se posse efficere quod volebat, plane ut adversarius, negavit, dicens: Nequaquam moriemini. Aperientur oculi vestri. Divinam cognitionem, qua Deus omnium naturas perfecte et uno intuitu comprehendit, promittit ei: Et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Duo promittit, dignitatem, et abundantiam rerum, ut unum persuadeat, id est comestionem pomi. Per duo illa quae promittit, inducit in superbiam et avaritiam, unde ipsa mulier, aestuando dubitans, atque ponderans promissa diaboli, et prohibitionem Dei respexit ad lignum, et ita capta est gula, ut etiam absque promissis diaboli per solum visum ad esum ligni persuasa est merito, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc. Dicitur tamen comestio pomi primum peccatum, sed actuale intelligendum est, quia praecesserunt superbia et avaritia. Aperti sunt oculi amborum, non quod viderent aliqua quae non ante viderant, sed quia visu percipiebant et cogitabant tale quid quod non ante. Cumque cognovissent se esse nudos, id est nuditatem disconvenire pro motu illicito et quia auferre non potuerunt, tegere voluerunt partes illas in quibus motum illicitum senserunt. Juste quidem inflicta est homini haec poena a Domino, ut quia ratio noluit obedire suo superiori, id est Deo, nec ei obediat suum inferius, id est caro. Ex misericordia tamen Dei, et ut homo subsistere possit, factum est ut caeterae partes corporis ad nutum rationis stent aut moveantur. Una autem pars rationi non obedit, in signum transgressionis, scilicet pudenda. Ideo videlicet, quia tota propagatio generis humani per partem illam erat transitura. Scriptum est in ea, quasi in porta, signum inobedientiae parentum, inobedientia inflicta membrorum. Folia ficus. Per hoc quidam existimant ficum fuisse lignum scientiae boni et mali. Et quia Dominus dixit ad Nathanaelem in Evangelio: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te (Joan. I). Vocem Domini deambulantis. Ecce quanta est misericordia Dei? non vult eos subito convenire de culpa sua, ne amissa verecundia inverecundi fiant et pertinaces. Sed dat eis locum poenitentiae et consilii, unde deambulat ut audiant, et sic fiant memores ipsius Dei. Adam ubi es? Quaestio, vel ex increpatione, vel ex compassione. Eo quod nudus essem. Nota quod stulte agit, inducens ad se excusandum quod potius vertitur in ejus accusationem, ut potius per hoc convincatur peccasse in pomo, quam se excuset. Quis enim indicavit? Ac si dicat: Per nuditatem volebas te excusare, sed potius te accusat, quia significat nequitiam, et peccatum praecessisse in te. Et vere hoc significat; quia quis, nisi tua nequitia, indicavit tibi quod nudus esses? Mulier quam dedisti mihi, etc. Convictus de facto, removet crimen in mulierem, et mulier similiter in serpentem, et per hoc uterque retorquet culpam in auctorem Deum. Quia hoc fecisti, maledictus es.. De homine peccante non statim dedit sententiam, sed proposita quaestione dedit ei spatium ut cogitaret de causa sua, et poeniteret. Super diabolum autem statim ponit sententiam, quia et ante peccaverat in se, et modo hominem ad peccandum impulerat. Unde, magis reus factus, meruit ut liceret ei tentare omnes alios futuros. Et hoc totum ad detrimentum sui ipsius. Et sicut unus lucifer elatus est, et omnes ei consentientes ceciderunt cum eo; ita hic iste solus in serpente decepit mulierem, et quia omnes alii consenserunt ei, omnes cum eo susceperunt maledictionem. Non enim serpens, sed qui in serpente latebat diabolus maledicitur. Vocatur tamen nomine ejus, quia eum quasi tunicam induerat, sed derisorie, quemadmodum si latro aliquis assumeret vestes monachi, ut magis latenter posset furari inter monachos, et si, deprehensus de furto, derisorie quidem monachus appellaretur propter assumptas vestes. Et, vocando eum, attribuit ea illi quae sunt serpentis, et est historia metaphorica. Inimicitias ponam inter te, etc. Hic innuitur quod Eva resipiscens poenitentiam egerit; unde diabolus doluit. Quasi dicat: Tu gaudebas modo, quia eam dejeceras; sed frustra, quia victus oris a muliere. Semen tuum, etc. Semen diaboli vocat alios daemones. Mulieris semen alios homines, quorum quidam futuri erant [l. sunt] sancti, et illi conterent caput, id est superbiam diaboli de homine dejecto. Et tu insidiaberis calcaneo ejus, id est semper sequeris ut decipias. Multiplicabo aerumnas tuas, respectu aerumnarum viri. Et conceptus tuos. Non videtur esse hoc maledictio, sed potius benedictio; in lege enim maledicta erat sterilis. Sed hoc dicens ad dolorem respicit pariendi, vel propter inutilitatem concipiendi, quia non toties pariet, vel quia morituri erant etiam post partum, vel quia non omnes praedestinandi erant ad aeternam vitam, sicut futurum fuit si non peccasset. In dolore paries, etc. Iste dolor superat omnes dolores. Et sub viri potestate eris. Non sub regimine tantum, ut prius, sed sub violenta dominatione, ut te vulneribus affligat. Maledicta erit terra, etc. Non feret per se sponte fructum ut vivas, vel non respondebit tibi aliquando secundum opus tuum. Comedes herbas terrae. Superius dixerat: Ecce dedi vobis omnem herbam virentem et omne lignum pomiferum in escam. Sed ibi dedit eis herbam ad opus animalium, eis ipsis vero lignum pomiferum in escam; hic vero maledicendo dat hominibus herbam in escam, cibum scilicet jumentorum. Mater esset, scilicet futura, cunctorum viventium. Fecit eis tunicas pelliceas vel de elementis ministerio angelorum, vel docuit eos facere detrahendo pelles ab animalibus. Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis. Irrisio est, quae respicit ad stultam credulitatem ejus de verbis serpentis. Eritis sicut dii scientes bonum et malum; et quamvis sola Eva, non Adam, hoc crederet, tamen illi quasi praelato et doctori imputatur. Talis autem irrisio aliquando fit merito patientis et juste, ut hic; aliquando nequitia insultantis, et est sarcasmos figura. Nunc ergo ne forte mittat manum, etc. Hic innuitur quod etiam post peccatum si comederet homo de ligno vitae fieret immortalis , et est oratio defectiva. Quid autem deficiat, subjungens aperit historiographus ibi, Emisit eum, etc. In quo innuitur supra defecisse. Emittamus eum extra paradisum, et sic subjungeretur. Emisit etc. Cherubim et flammeum gladium, atque versatilem. Quia et homo et diabolus uterque in paradiso peccaverant, uterque ejectus est. Et ne alterutri illorum iterum liceret intrare, contra utrumque posita est custodia et offendiculum. Cherubim ut repellat diabolum, ignis ut hominem. Et notandum, Deum speciem ignis facere aut fecisse, ut in vita sancti Nicolai legitur, cujus natura dicitur esse ut si quis manum adhibuerit, ardorem quidem sentit, sed nullam patitur adustionem, et est ignis ille talis naturae quod comburit spiritum, nec eget materia quam consumat, sicut nec ille qui est in sphaera solis. Iste autem noster ignis et eget materia, et solum corpus urit.