|
(GEN. XXXVI.) Tulit autem uxores suas, et filios. etc. Quid est quod
dicit post mortem patris Isaac totam substantiam suam quam habebat Esau
in terra Chanaan, tulisse in montem Seir, et ibi deinceps mansisse: cum
ante jam dictum fuerit, quod Esau jam in monte Seir habitabat: et inde
etiam movit ut veniret in occursum Jacob fratris sui: et item a fratre
recedens illuc iterum reversus est, ut ibi habitaret? Ad quod possumus
dicere, quod ad funus patris celebrandum cum pecunia sua accessit: vel
propter adventum fratris, laetitia exhilaratus, ut cum fratre habitaret,
venit in terram Chanaan: et ibi moratus est usque ad obitum patris.
Postea vero recessit in montem Seir: quod modo dicit: Reges autem qui
regnaverunt in terra Edom. Verisimile est post combustionem legis per
Babylonios in restitutione hanc partem appositam ad legem ab Esdra, qui
potuit scire qui reges praecesserint in populo Esau, ante Saulem regem
Israel. Frivolum enim videtur dicere quod Moyses istud per spiritum
prophetiae narraret. Et hae sunt generationes ejus. Revertitur ad
generationes Jacob praemissas, ut eas prosequatur.
|
|