PARS 34

(GEN. XXXVII.) Tunicam polymitam multicolorem variis filis et liciis contextam . Ex hoc autem et ex aliis pluribus, quae concurrerunt, conflata est invidia et augmentata: praebet enim Dominus occasiones peccandi eis qui meruerunt. Unde supra. Si male egeris statim peccatum in foribus aderit. Vidi quasi solem et lunam. Ad hoc alludit somnium, quod si mater viveret, sicut pater et fratres, eum adoraret. Num ego et mater tua? Hoc dicit pater, ut ostendat somnium sine interpretatione esse, quia matri convenire non potest ut eum adoret: et per hoc intendit lenire invidiam fratrum. Et sedentes ut comederent. Absente Ruben, quo solo nesciente inventum novum consilium, ut eum venderent. Ipse autem cogitabat abstrahere eum a cisterna latenter et reddere patri. Unde doluit valde, postquam non invenit eum ibi. Resinam et stactem. Resina dicitur quidquid de arbore sive liquidum remaneat sive induretur ut gummi. Stactis est flos myrrhae: quae et gutta et aloe dicitur. Madianitae et Ismaelitae: idem populus, vel si diversi, de utroque populo erant mercatores, qui vendiderunt Joseph.