|
(GEN. XXXVIII.) Eodem tempore descendens Judas . Revertitur ad narrandum
de aliis filiis Israel. Virum adolamitem. Iste fuit opilio Judae: et
tamen accersit sibi filiam ejus in uxorem. Ingredere ad uxorem fratris
tui. Nota: multa ante legem tenebant in consuetudine, quae postea
scripta sunt in lege: ut est illud, quod jubet, filium ad uxorem fratris
ingredi, et quod in sequentibus praecepit Thamar comburi quasi in
adulterio deprehensam. Theristrum vestis est adeo subtilis, quod mulier
per eam potest videre alios: ipsa tamen non videtur in facie aperte. Ad
unum concubitum mulier concepit. Judas non potest excusari quin ex
libidine sola petierit concubitum, quia meretricem putabat: Thamar autem
excusatur, quia prolem tantam desiderabat.
|
|