PARS 36 |
(GEN. XXXIX.) Nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur: id est de nulla rerum suarum curam habebat ille Aegyptius. Sed omnia tradiderat Joseph, ignorans, id est, non curans caetera, praeter panem quo vescebatur. Vel potest dici quod quamvis Joseph ita serviret, tamen de servitio non lucrabatur, nisi victum. |