|
(GEN. XLI.) Non movebit quisquam manum aut pedem, etc. Hyperbolica est
locutio, ad significandum magnam ejus esse potestatem. Vel possumus
dicere, quod movere manum aut pedem, vocat hic magna negotia: sicut
turrem aliquam construere, aut habitationem mutare, vel exeundo extra,
vel intrando Aegyptum. Quod dicit: Ego sum Pharao: quasi jurans per
nomen suum, confirmat ita hoc quod sequitur. Vestivit eum stola byssina.
Stola dicitur a stolon Graeco, quod est longum: et est vestis longa,
totum corpus operiens usque ad talos: quae et talaris et poderis
dicitur. Illa stola qua modo utuntur sacerdotes orarium dicitur ab
orando; quia nulla communis oratio fit sine ea, sicut exorcismi, et
absolutiones, et aquae benedictio, et caetera hujusmodi.
|
|