|
(GEN. XLII.) Exploratores estis, etc. Hic tacentur quaedam quae in
sequentibus quasi per recapitulationem dicentur, scilicet quod Joseph in
primis quaesivit ab eis, utrum haberent patrem, et si haberent aliquem
alium fratrem, et totam cognationem ex ordine. Quibus cognitis, voluit
eis crimen imponere, non malevole, sed ut adducerent ei uterinum fratrem
Benjamin. Si etiam mentitus est, non est curandum, quia non egit
malitiose. Apertoque unus sacco ut daret, etc. Idem intelligendum est de
caeteris, quod sequentibus manifestabitur.
|
|