|
(GEN. IV.) Fuit Abel pastor, etc. . Breviter transcurrit ea quae non est
opus narrare. Cain de fructibus terrae. Credimus Deum docuisse Adam
cultum divinum, quo recuperaret ejus benevolentiam, quam amiserat per
peccatum transgressionis; et ipse docuit filios suos, dare scilicet
decimas et primitias. Respexit Dominus ad Abel, etc., hanc consuetudinem
creditur Deus habuisse erga illos primitivos patres sacrificantes, quod
mittebat ignem de coelo ad comburenda sacrificia eorum qui ei placebant.
Quod autem munera non ex se, sed ex merito offerentis ei placebant, per
hoc innuitur quod ad Abel offerentem, prius quam ad munus dicitur
respexisse. Peccatum in foribus aderit. Duabus de causis dicitur aliquid
in foribus adesse, vel ut intret vel ut exeat. Similiter et hic de
peccato potest intelligi. Peccatum in foribus est, ut intret post malam
cogitationem occasio parata peccandi, quam merito malae voluntatis homo
meretur, et Deus justo judicio ei objicit. Hominis autem bene aut male
agere, ideo bonum velle aut malum vocat, quia voluntas hominis libera
est et ad hoc et ad illud, absque exteriori adminiculo. Peccatum quidem
quod in foribus ut exeat, prava voluntas est, quae non potest celari,
quin aliquando exeat et appareat aliquo signo. Sub te erit appetitus
ejus. Hoc est in tua potestate erit cavere tibi, vel ab interiori prava
voluntate, vel ab exteriori occasione peccandi. Ubi est Abel frater
tuus? Confessionem requirit Dominus ubique, ne possit voluntas excusari.
Vox sanguinis, etc. Quia indiget vindicta, ideo clamat. Vagus, mutatione
scilicet mansionum; profugus, timore. Major est iniquitas. Ecce semper
augmentatur peccatum: primum fecit fratricidium, deinde mendacio volens
latere factum, negavit; modo convictus de crimine, desperat. A facie
terrae et a facie tua. Omnem humanam consolationem putat sibi auferri:
scilicet bonitatem hominum et divinam collocutionem. Qui interfecerit
Cain. Malo suo, quia volo ut septuplum puniatur, id est temporaliter de
te punitio fiat, vel interfector Cain multipliciter punietur. Plus etiam
quam Cain propter prohibitionem homicidii factam a Deo, quae non erat
facta Cain. In Cain signum, id est tremorem membrorum quasi fanatici, id
est furibundi [spastici, i. e. concussi et stare nequeuntis], unde
dignus apparebat misericordia, quia percussus erat ira Dei, et
excommunicatus. Cognovit Cain uxorem suam, quae concepit et peperit.
Post peccatum dicuntur viri cognoscere uxores, et uxores concipere et
parere; per quod notatur quod et filii nascebantur peccatores, et omnes
isti de genere Cain per opera propria notantur peccatores fuisse. Occidi
virum in vulnus meum. Opinio antiqua tradit Hebraeorum, Lamech fuisse
caecum, et tamen vacasse venationi per quoddam instrumentum, id est
arcum qui non fallit; cujus chordam extensam quodcunque animal tangit
tetendit arcum et vulneratur. Si quaeratur ad quid venaretur cum non
liceret carne vesci ante diluvium, dicimus propter pelles animalium,
quibus faciebant calceamenta et pelliceas. Cum igitur quodam tempore
Lamech et puer qui eum ducebat vacarent venationi, et Cain sicuti
furibundus curreret per illum locum, cum directione sui ductoris Lamech
eum interfecit. Unde ille iratus puerum suum qui eum ducebat, occidit;
ideo de utriusque interfectione conqueritur cum uxoribus suis hoc modo:
Occidi virum, etc. Septuplum ultio, etc. Quasi dicat: multum punitus est
Cain, sed multo amplius punietur Lamech. Est etiam alia opinio de
conquestione Lamech . Dicunt enim quidam quod istae duae uxores Lamech
male tractabant eum assidue, et hoc sine causa. Unde ipse iratus
aliquando convenit eas et allocutus est his verbis: Audite, uxores
Lamech, etc. Occidi virum; aut feci aliquod aliud scelus pro quo sic
debeam tractari? Certe septuplum ultio sumetur de Cain, id est, de
interfectore Cain magna poena accipietur, sed multo major poena in vos
pro me irrogabitur. Iste coepit invocare nomen Domini. Novum cultum vel
novas orationes inveniens ad invocandum Deum specialiter, vel imagines
ad Deum repraesentandum et magis diligendum.
|
|