PARS 40 |
(GEN. XLIII.) Interrogovit nos homo per ordinem nostram progeniem. Non est credendum mentiri eos patri ut se defendant: sed quod in superioribus nunc fuerat dictum, hic subjungunt. Donec ingrederetur Joseph meridie, etc. Hic notatur frugalitas antiquorum, qui non erant adeo gulosi ut ante meridiem comederent, sicut illi de quibus dicitur: Vae terrae, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt! |