|
(GEN. XLIX.) Tu fortitudo mea. Tu debuisses esse fortitudo mea et tamen
effusus es sicut aqua, id est, ita vilificatus sicut aqua quae
effunditur de vase aliquo. Non crescas, id est, non ascendas ad
dignitatem principatus super alios quam lege nativitatis debueras
obtinere, si non peccasses. Vasa iniquitatis quia pravam voluntatem
iniquitatis intra se clausam tenentes, sicut vasa celabant et
cogitabant. Requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena. Metaphorice
ostendit eum futurum fortem bellatorem, quem nemo audeat inquietare: Non
auferetur sceptrum, id est, dominium quoddam, sicut quod primus intravit
mare Rubrum; vel quod primus obtulit oblationem in deserto constructo
tabernaculo, et hujusmodi parva praelatio, Donec veniat qui mittendus
est. In Hebraeo est, donec veniat Silo, ubi Saul a Samuele inunctus est
in regem. Et est sensus usque ad Saulem, et post eum habebit Judas
principatum; quia eripuit scilicet Joseph a manibus fratrum suorum. Quod
sequitur: Et ipse erit exspectatio gentium, Hebraei hoc totum ad ipsum
referunt, de qua Dominus respondit: Judas ascendet pro vobis in
praelium. Gentes vocat diversas tribus. Ligans ad vineam pullum suum.
Quasi dicat tanta erit fertilitas in vinea ejus, quod ad unam vitam
poterit onerari unus asinus et ad eam ligabitur usquequo oneratus sit.
Quod autem sequitur: Et ad vitem, etc., replicatio est, et habetur ita
in Hebraeo, et ad vitem filius asinae: non, o fili mi. Lavabit in vino,
etc. Hoc item exaggeratio est fertilitatis: Et in sanguine uvae; hoc
etiam replicatio. Pallium et stolam quamlibet vestem appellans.
Pulchriores sunt oculi ejus vino. In Hebraeo habetur, rubicundiores: et
notat secundum Hebraeos abundantiam vini, quod apparet in oculis
potantium. Dentes ejus lacte candidiores. Hic notatur etiam secundum
illos abundantia ovium et lactis, quod in dentibus apparet comestum.
Zabulum in littore maris, etc. Hic notatur locus habitationis ejus in
terra promissionis. Issachar asinus fortis. Istum praedicit mansurum in
terminis diversarum regionum, et futurum mercatorem et inde multa
lucraturum: quod per hoc notat ubi dicit: Factusque est tributis
serviens: non quod alicujus servus fiat. Vidit requiem. Requiem vocat
terram fecundam quam possidebat: quod et subinnuit dicens: Et terram
quod esset optima. Dan judicabat, etc. Nec iste existimaretur vilior
aliis, quia erat filius ancillae: dicit quod judicabit, sicut et
caeteri. Et hoc dicit propter Samson quem metaphorice et colubrum et
cerastem nominat, quia quasi humilis et terra gradiens, non eques,
multos equites Philistinorum prostravit; quod vero dicit: Mordens
ungulas equi, metaphorice alludit. Salutare tuum exspectabo, Domine.
Quasi dicat: Quamvis tantus et talis sit futurus, non tamen debet
existimari esse Messias, id est, Christus; sed alium exspectabo
Salvatorem. Gad accinctus, etc. Notat hic quod Ruben et Gad et dimidia
tribus Manasse, ante alios transierunt Jordanem, ad acquirendam terram
promissionis fratribus suis, et post regressi sunt iterum ad terram suam
citra Jordanem, quam petiverant, quia erat pascuosa. Quidam tamen dicunt
quod antequam simul illi tres redirent post debellatam terram
promissionis, solus Gad rediit ad liberandos filios et uxores quos
hostes invaserant, dum ipsi fuerunt in expeditione ultra Jordanem. Et
hoc volunt per hoc intelligi, ubi dicitur: Accingetur retrorsum. Asper
pinguis, etc. Solummodo abundantiam et delicias futuras notat secundum
Hebraeos. Nephtalim cervus emissus. Cervus emissus dicitur, quia terra
quam obtinuit citius quam aliae messem maturam ferebat. Unde in pascha
primum sacrificium fiebat et laus Deo quam vocat eloquium
pulchritudinis. Joseph filius accrescens. Duplicem partem quam filii
ejus habuerunt, notat, et illam etiam partem quam Joseph seorsum
obtinuit. Decorus aspectu. Pulchritudinem ejus innuit, propter quam
Aegyptiae mulieres eum amabant, quod ibi aperit ubi dicit: Filiae
discurrerunt super murum: ad illum videndum scilicet. Sed propter eamdem
causam viri habuerunt eum odio, quod ibi dicit: Sed exasperaverunt eum,
etc. Vel ad fratres ejus potest hoc retorqueri: qui contra eum, quamvis
tam magnus futurus esset, invidiam habuerunt. Sed contra haec mala
liberavit eum potens patris sui Jacob, id est Deus. Quia in forti,
scilicet, Deo sedit arcus ejus, scilicet Joseph, et vincula impedimenta
brachiorum, et inde omnium operum per manus potentis, id est, per
operationem divinam. Dissoluta sunt inde, id est, a potente patris
Jacob. Est ipse effectus pastor, in Aegypto scilicet, totius familiae
suae. Et per hunc pastorem (a Deo tamen) Israel est effectus lapis, id
est, firmus. Vel sicut in Hebraeo est inde pastoravit lapidem Israel.
Benedictionibus coeli et abyssi. In his duobus, id est, superiori bono
coeli, et inferiori bono terrae, perfectam temporalium rerum notat
abundantiam. Uberum et vulvae: ordo conversus: et notat benedictionem
conceptionis, et nutritionis. Alterum enim sine altero non valet.
Confortatae benedictiones: patris tui benedictionibus praecedentium,
scilicet Abraham, et Isaac, qui benedixerunt filiis suis: cumulentur
super Joseph per benedictionem patris sui Jacob. Donec veniret
desiderium collium aeternorum, id est, donec veniat desideratus cunctis
gentibus, qui est Christus. Vel donec conjungantur colles aeterni coelo:
quod habetur in Hebraeo, id est, benedictus sit Joseph ubique sicut
solet dici. Usquequo coelum et terra cohaerent, id est, per totum orbem.
In vertice Nazaraei, id est sanctificati, et dignioris reputati inter
fratres Benjamin lupus rapax, etc. Quia haec tribus multum fuit
bellicosa: et sicut consuetudo est raptorum, quod acquirebant statim
dabant largiendo; quia ille cui ex facili venit, facile expendit.
Benedictionibus propriis vel propter majorem partem secundum
consuetudinem Scripturae vel quia unicuique, secundum meritum suum -
benedictionem vel maledictionem dedit; potius tamen prophetando, quam
imprecando.
|
|