|
(GEN. L.) Nati sunt in genibus Joseph, id est, eos natos tenuit Joseph
super genua.
Repetitio quorumdam locorum qui aliter habentur in Hebraeo.
Collegit pedes suos super lectulum. In Haebreo est, inclinavit ad caput
lectuli. Pulchriores oculi ejus vino, id est, rubicundiores de vino vel
propter vinum. Et dentes ejus lacte candidiores, id est, de lacte, vel
propter lac haustum. Dan judicabit populum suum, sicut alia tribus in
Israel. Hoc dicit ideo, quia de ancilla, ne putetur ejiciendus sicut
Ismael. Postea de aliis filiis ancillarum non repetit, quia prius de
isto dixerat, ut similiter intelligatur de aliis. Nepthalim cervus
emissus. In Hebraeo habetur cerva emissa propter Delboren: quae impetu
cucurrit ad praelium. Et dans eloquia pulchritudinis: propter canticum
illius, quod post victoriam fecit. Inde pastor egressus est lapis
Israel. In Hebraeo habetur: Inde pastor lapis Israel. Donec veniret
desiderium collium aeternorum. In Hebraeo est: Usque ad desiderium
altitudinis saeculi, id est usque ad id quod caeteris altius, et majus
desiderari potest, in hoc saeculo.
Finis Adnotatiuncularum in Genesim.
|
|