|
(GEN. VI.) Videntes filii Dei, etc. . In Hebraeo est, filii angelorum;
sive bonorum sive apostatarum, qui a quibusdam putantur concubuisse cum
mulieribus, et genuisse fortissimos et maximos viros. Non permanebit
spiritus meus, id est spiritus quem dedi homini ad vitam, hoc est anima.
Quia caro est: totus homo scilicet deprimit totum hominem, et redigit
spiritum in animalitatem, qui potius debuerat extollere carnem ad
spiritualitatem. Centum viginti annorum, etc. Sicut Ezechiae mortem
instantem minatur, et quia poenitet differt mortem, ita istis ad
poenitendum centum viginti annorum spatium concesserat; et quia fiunt
deteriores patientia, spatium indultum abbreviatur (Isa. XXVIII); nec in
aliquo istorum mutatur consilium Dei, sed tantum sententia. Item quod
dicit generaliter: Non permanebit spiritus meus in homine, et tamen Noe
octavus servatur a misericordia ejus, non discrepat: universaliter
minatur, sed ut benignus in parte punit. Gigantes erant super terram, ut
enormitas membrorum significaret superbiam animorum. Potentes a saeculo,
id est in saecularibus, vel quantum potentes a principio saeculi non
sunt visi. Videns autem Deus quod multa esset malitia, etc. Toties
replicat malitiam istorum et inculcat, ut ostendat patientiam Dei non
potuisse leviter incitari ad tantam subversionem generis humani absque
justissima causa. Poenituit eum quod hominem fecisset. Poenituit enim
mutando quod videbatur incoepisse in paradiso, ubi ita loquitur
hominibus: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Praecavens in
futurum. Non quod per imprudentiam modo ad hoc venerit, quod non
putaverat, quem nihil latet; sed tam praecavet qui prohibet ne fiat,
quam cui prohibetur et sollicite id vitat. Tactus dolore cordis. Nota:
non est dolor nisi de amore [amato] amisso. Unde cum amittimus rem de
qua non curamus, dicimus: Non attingit nostrum cor. Quanto igitur
profundior erat amor, tanto altius tangit dolor. Hic vero agitur de rei
dilectae destructione, et ideo merito dolor dicitur adesse magnus. Ab
homine usque ad animantia. Maximam ostendit iram Dei, transituram a
maximo ad minimum, et inde ab imo ad summum. Hae sunt generationes Noe,
scilicet filii de quibus et jam praedixit, et item repetit, ut addat:
Corrupta est terra coram Domino, etc. Totum hoc repetit et inculcat, ad
augmentum sceleris ostendendum, et justam iram vindicis. Quod dicit,
coram Domino, nota personam judicis; scilicet Deum scire ut judicem, qui
nescire dicitur rem, nisi cum probata coram eo fuerit; etsi enim per se
sciat, nescit tamen ad vindictam. Hoc autem facinus ita erat manifestum,
quod nulla egebat probatione, vel coram Domino, qui peccatum eorum
attendebat. Ipsi enim ita negligenter peccabant, quod nec etiam peccatum
esse reputabant. Finis universae carnis, etc. Secundum universale
meritum peccatorum, sequeretur universalis poena omnium, sed per
misericordiam temperatur in parte. Trecentorum cubitorum. Cubitus
proprie tenet pedem et dimidium; sed hic Moyses de geometrico cubito
agit, quem noverat in Aegypto, qui novem integre cubitos continet. Unde
constat tantam fuisse magnitudinem arcae, quae sufficeret ad omnia
animalia capienda quae venerunt ad eam. De compositione arcae utrum in
imo lata fuerit et semper usque ad summum surgens stringeretur magis ac
magis, an parietes surrexerint aequaliter in summo, vel etiam plus quam
in imo a se distantes, et in tecto tantum fuerit cacuminata diversae
sunt opiniones. Coenacula a coena scilicet solaria. Tristega, id est
distinctiones tricameratas secundum longitudines mansionum, a tris, et
stega, qui est locus, quo statur in navi dicta. Bina induces in arcam.
Hic notat parilitatem masculi et femellae.
|
|